[Rank] Feria secunda infra Hebdomadam V post Octavam Pentecostes;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro secúndo Regum !2 Reg 2:1-4 1 Igitur post hæc consúluit David Dóminum dicens: Num ascéndam in unam de civitátibus Juda? Et ait Dóminus ad eum: Ascénde. Dixítque David: Quo ascéndam? Et respóndit ei: In Hebron. 2 Ascéndit ergo David et duæ uxóres ejus Achínoam Jezrahelítes et Abígail uxor Nabal Carméli; 3 sed et viros, qui erant cum eo, duxit David síngulos cum domo sua; et mansérunt in óppidis Hebron. 4 Venerúntque viri Juda, et unxérunt ibi David, ut regnáret super domum Juda. [Responsory1] @Tempora/Pent03-1Feria:Responsory1 [Lectio2] !2 Reg 2:4-7 4 Et nuntiátum est David, quod viri Jabes Gálaad sepelíssent Saul. 5 Misit ergo David núntios ad viros Jabes Gálaad dixítque ad eos: Benedícti vos a Dómino, qui fecístis misericórdiam hanc cum dómino vestro Saul, et sepelístis eum. 6 Et nunc retríbuet vobis quidem Dóminus misericórdiam et veritátem, sed et ego reddam grátiam, eo quod fecístis verbum istud. 7 Conforténtur manus vestræ et estóte fílii fortitúdinis; licet enim mórtuus sit dóminus vester Saul, tamen me unxit domus Juda in regem sibi. [Responsory2] @Tempora/Pent03-1Feria:Responsory2 [Lectio3] !2 Reg 2:8-11 8 Abner autem fílius Ner, princeps exércitus Saul, tulit Isboseth fílium Saul, et circumdúxit eum per castra, 9 regémque constítuit super Gálaad, et super Géssuri, et super Jézrahel, et super Ephraim, et super Bénjamin, et super Israël univérsum. 10 Quadragínta annórum erat Isboseth fílius Saul cum regnáre cœpísset super Israël, et duóbus annis regnávit. Sola autem domus Juda sequebátur David. 11 Et fuit númerus diérum, quos commorátus est David ímperans in Hebron super domum Juda, septem annórum et sex ménsium. [Responsory3] @Tempora/Pent03-1Feria:Responsory3