[Rank] Feria quarta infra Hebdomadam VIII post Octavam Pentecostes;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro tértio Regum !3 Reg 11:26-28 26 Jeróboam quoque fílius Nabat Ephrathǽus de Saréda servus Salomónis, cujus mater erat nómine Sarva, múlier vídua, levávit manum contra regem. 27 Et hæc causa rebelliónis advérsus eum, quia Sálomon ædificávit Mello, et coæquávit voráginem civitátis David patris sui. 28 Erat autem Jeróboam vir fortis et potens; vidénsque Sálomon adolescéntem bonæ índolis et indústrium, constitúerat eum præféctum super tribúta univérsæ domus Joseph. [Responsory1] @Tempora/Pent01-3:Responsory1 [Lectio2] !3 Reg 11:29-31 29 Factum est ígitur in témpore illo, ut Jeróboam egrederétur de Jerúsalem, et inveníret eum Ahías Silónites prophéta in via opértus pállio novo; erant autem duo tantum in agro. 30 Apprehendénsque Ahías pállium suum novum, quo coopértus erat, scidit in duódecim partes, 31 et ait ad Jeróboam: Tolle tibi decem scissúras; hæc enim dicit Dóminus Deus Israël: Ecce ego scindam regnum de manu Salomónis, et dabo tibi decem tribus. [Responsory2] @Tempora/Pent01-3:Responsory2 [Lectio3] !3 Reg 11:40-43 40 Vóluit ergo Sálomon interfícere Jeróboam, qui surréxit, et aufúgit in Ægýptum ad Sesac regem Ægýpti, et fuit in Ægýpto usque ad mortem Salomónis. 41 Réliquum autem verbórum Salomónis, et ómnia quæ fecit, et sapiéntia ejus, ecce univérsa scripta sunt in libro verbórum diérum Salomónis. 42 Dies autem, quos regnávit Sálomon in Jerúsalem super omnem Israël, quadragínta anni sunt. 43 Dormivítque Sálomon cum pátribus suis, et sepúltus est in civitáte David patris sui: regnavítque Róboam fílius ejus pro eo. [Responsory3] @Tempora/Pent01-3:Responsory3