[Rank] Feria sexta infra Hebdomadam VIII post Octavam Pentecostes;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro tértio Regum !3 Reg 14:5-6 5 Dixit autem Dóminus ad Ahíam: Ecce uxor Jeróboam ingréditur ut cónsulat te super fílio suo, qui ægrótat: hæc et hæc loquéris ei. Cum ergo illa intráret et dissimuláret se esse quæ erat, 6 audívit Ahías sónitum pedum ejus introëúntis per óstium, et ait: Ingrédere, uxor Jeróboam: quare áliam te esse símulas? Ego autem missus sum ad te durus núntius. [Responsory1] @Tempora/Pent01-2:Responsory1 [Lectio2] !3 Reg 14:7-9 7 Vade et dic Jeróboam: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Quia exaltávi te de médio pópuli, et dedi te ducem super pópulum meum Israël, 8 et scidi regnum domus David, et dedi illud tibi, et non fuísti sicut servus meus David, qui custodívit mandáta mea, et secútus est me in toto corde suo, fáciens quod plácitum esset in conspéctu meo; 9 sed operátus es mala super omnes, qui fuérunt ante te, et fecísti tibi deos aliénos et conflátiles, ut me ad iracúndiam provocáres; me autem projecísti post corpus tuum. [Responsory2] @Tempora/Pent01-2:Responsory2 [Lectio3] !3 Reg 14:10-12 10 Idcírco ecce ego indúcam mala super domum Jeróboam, et percútiam de Jeróboam mingéntem ad paríetem, et clausum, et novíssimum in Israël; et mundábo relíquias domus Jeróboam, sicut mundári solet fimus usque ad purum. 11 Qui mórtui fúerint de Jeróboam in civitáte, cómedent eos canes; qui autem mórtui fúerint in agro, vorábunt eos aves cæli: quia Dóminus locútus est. 12 Tu ígitur surge, et vade in domum tuam, et in ipso intróitu pedum tuórum in urbem, moriétur puer. [Responsory3] @Tempora/Pent01-2:Responsory3