[Rank] Feria quinta infra Hebdomadam X post Octavam Pentecostes;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro quarto Regum !4 Reg 17:6-9 6 Anno autem nono Osée, cepit rex Assyriórum Samaríam et tránstulit Israël in Assyrios: posuítque eos in Hala et in Hábor juxta fluvium Gozan, in civitátibus Medórum. 7 Factum est enim, cum peccássent fílii Israël Dómino Deo suo, qui edúxerat eos de terra Ægýpti, de manu pharaónis regis Ægýpti, coluérunt deos alienos. 8 Et ambulavérunt juxta ritum Géntium, quas consúmpserat Dóminus in conspéctu filiórum Israël et regum Israël, quia simíliter fecérant. 9 Et offendérunt fílii Israël verbis non rectis Dóminum Deum suum: et ædificavérunt sibi excélsa in cunctis úrbibus suis. [Responsory1] @Tempora/Pent01-1:Responsory1 [Lectio2] !4 Reg 17:13-15 13 Et testificátus est Dóminus in Israël et in Juda per manum ómnium prophetárum et vidéntium, dicens: Revertímini a viis vestris pessimis, et custodíte præcépta mea et cæremónias, juxta omnem legem, quam præcépi pátribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servórum meórum prophetárum. 14 Qui non audiérunt, sed induravérunt cervícem suam juxta cervícem patrum suórum, qui noluérunt obedíre Dómino Deo suo; 15 et abjecérunt legítima ejus, et pactum quod pépigit cum pátribus eórum, et testificatiónes, quibus contestátus est eos, secutíque sunt vanitátes, et vane egérunt. [Responsory2] @Tempora/Pent01-1:Responsory2 [Lectio3] !4 Reg 17:18-21 18 Iratúsque est Dóminus veheménter Israéli, et ábstulit eos a conspéctu suo; et non remánsit nisi tribus Juda tantúmmodo. 19 Sed nec ipse Juda custodívit mandáta Dómini Dei sui: verum ambulávit in erróribus Israël, quos operátus fuerat. 20 Projecítque Dóminus omne semen Israël, et afflíxit eos, et trádidit eos in manu diripiéntium, donec proíceret eos a fácie sua: 21 ex eo jam témpore, quo scissus est Israël a domo David, et constituérunt sibi regem Jeróboam fílium Nabat. [Responsory3] @Tempora/Pent01-1:Responsory3