[Rank] Feria secunda infra Hebdomadam XI post Octavam Pentecostes;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro quarto Regum !4 Reg 22:1-5 1 Octo annórum erat Josías cum regnáre cœpísset : trigínta et uno anno regnávit in Jerúsalem. Nomen matris ejus Idida fília Hadaía de Bésecath. 2 Fecítque quod plácitum erat coram Dómino et ambulávit per omnes vias David patris sui: non declinávit ad déxteram, sive ad sinistram. 3 Anno autem octavo décimo regis Josíæ misit rex Saphan fílium Aslía fílii Méssulam scribam templi Dómini, dicens ei: 4 Vade ad Helcíam sacerdotem magnum, ut conflétur pecúnia, quæ illáta est in templum Dómini, quam collegérunt janitores templi a pópulo, 5 detúrque febris per præpósitos domus Dómini; qui et distríbuant eam his qui operántur in templo Domini. [Responsory1] @Tempora/Pent03-1Feria:Responsory1 [Lectio2] !4 Reg 22:8-10 8 Dixit autem Helcías pontifex ad Saphan scribam: Librum legis réperi in domo Dómini. Dedítque Helcías volúmen Saphan, qui et legit illud. 9 Venit quoque Saphan scriba ad regem, et renuntiávit ei quod præceperat, et ait: Conflavérunt servi tui pecúniam, quæ repérta est in domo Dómini, et dedérunt ut distribuerétur fabris a præfectis óperum templi Dómini. 10 Narrávit quoque Saphan scriba regi, dicens: Librum dedit mihi Helcías sacérdos. [Responsory2] @Tempora/Pent03-1Feria:Responsory2 [Lectio3] !4 Reg 22:10-13 10 Quem cum legísset Saphan coram rege, 11 et audísset rex verba libri legis Dómini, scidit vestiménta sua. 12 Et præcépit Helcíæ sacerdóti, et Ahícam fílio Saphan, et Achobor fílio Micha, et Saphan scribæ, et Asaíæ servo regis, dicens: 13 Ite et consúlite Dóminum super me, et super pópulo, et super omni Juda, de verbis volúminis istius, quod invéntum est; magna enim ira Dómini succénsa est contra nos, quia non audiérunt patres nostri verba libri hujus, ut fácerent omne quod scriptum est nobis. [Responsory3] @Tempora/Pent03-1Feria:Responsory3