[Rank] Feria quarta infra Hebdomadam XI post Octavam Pentecostes;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro quarto Regum !4 Reg 23:24-26 24 Pythónes, et haríolos, et figúras idolórum, et immundítias, et abominatiónes, quæ fúerant in terra Juda et Jerúsalem, ábstulit Josías, ut statúeret verba legis, quæ scripta sunt in libro, quem invenit Helcías sacérdos in templo Dómini. 25 Símilis illi non fuit ante eum rex, qui reverterétur ad Dóminum in omni corde suo, et in tota ánima sua, et in univérsa virtúte sua juxta omnem legem Móysi: neque post eum surréxit símilis illi. 26 Verúmtamen non est avérsus Dóminus ab ira furóris sui magni, quo irátus est furor ejus contra Judam propter irritatiónes, quibus provocáverat eum Manásses. [Responsory1] @Tempora/Pent01-3:Responsory1 [Lectio2] !4 Reg 23:27-30 27 Dixit ítaque Dóminus: Etiam Judam áuferam a fácie mea, sicut ábstuli Israël, et proíciam civitátem hanc, quam elégi, Jerúsalem, et domum de qua dixi: Erit nomen meum ibi. 28 Réliqua autem sermónum Josíæ, et univérsa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verbórum diérum regum Juda? 29 In diébus ejus ascéndit phárao Néchao rex Ægýpti contra regem Assyriórum ad flumen Euphráten, et abiit Josías rex in occúrsum ejus: et occísus est in Magéddo, cum vidísset eum. 30 Et portavérunt eum servi sui mórtuum de Magéddo: et pertulérunt in Jerúsalem, et sepeliérunt eum in sepúlcro suo. [Responsory2] @Tempora/Pent01-3:Responsory2 [Lectio3] !4 Reg 23:30-34 30 Tulítque pópulus terræ Jóachaz fílium Josiæ: et unxérunt eum, et constituérunt eum regem pro patre suo. 31 Vigínti trium annórum erat Joachaz cum regnäre cœpísset, et tribus ménsibus regnávit in Jerúsalem. Nomen matris ejus Amítal fília Jeremíæ de Lobna. 32 Et fecit malum coram Dómino, juxta omnia quæ fécerant patres ejus. 33 Vinxítque eum phárao Néchao in Rebla, quæ est in terra Emath, ne regnäret in Jerúsalem; et impósuit mulctam terræ centum taléntis argénti, et talénto auri. 34 Regémque constítuit phárao Néchao Elíacim fílium Josíæ pro Josía patre ejus: vertítque nomen ejus Jóakim. Porro Jóachaz tulit, et duxit in Ægýptum, et mórtuus est ibi. [Responsory3] @Tempora/Pent01-3:Responsory3