[Rank] Dominica XIII Post Pentecosten;;Semiduplex;;5 [Rule] 9 lectiones Psalmi Dominica Antiphonas horas Symbolum Athanasium [Oratio] Omnípotens sempitérne Deus, da nobis fídei, spei et caritátis augméntum: et, ut mereámur ássequi quod promíttis, fac nos amáre quod prǽcipis. $Per Dominum [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 17:11-19 In illo témpore: Dum iret Jesus in Jerúsalem, transíbat per médiam Samaríam et Galilǽam. Et cum ingrederétur quoddam castéllum, occurrérunt ei decem viri leprósi. Et réliqua. _ Homilía sancti Augustíni Epíscopi !Lib. 2 quæst. Evang. cap. 40 De decem leprósis, quos Dóminus ita mundávit, cum ait: Ite, osténdite vos sacerdótibus; quǽri potest, cur eos ad sacerdótes míserit, ut cum irent, mundaréntur. Nullum enim eórum, quibus hæc corporália benefícia prǽstitit, invenítur misísse ad sacerdótes, nisi leprósos. Nam et illum a lepra mundáverat, cui dixit: Vade, osténde te sacerdótibus, et offer pro te sacrifícium, quod præcépit Móyses, in testimónium illis. Quæréndum ígitur est, quid ipsa lepra signíficet: non enim sanáti, sed mundáti dicúntur, qui ea caruérunt. Colóris quippe vítium est, non valetúdinis, aut integritátis sénsuum atque membrórum. [Lectio8] Leprósi ergo non absúrde intélligi possunt, qui sciéntiam veræ fídei non habéntes, várias doctrínas profiténtur erróris. Non enim abscóndunt imperítiam suam; sed pro summa perítia próferunt in lucem, et jactántia sermónis osténtant. Nulla porro falsa doctrína est, quæ non áliqua vera intermísceat. Vera ergo falsis inordináte permíxta, in una disputatióne vel narratióne hóminis, tamquam in uníus córporis colóre apparéntia, signíficant lepram, tamquam veris falsísque colórum variántem atque maculántem. [Responsory8] @Tempora/Pent01-0:Responsory8 [Lectio9] Hi autem tam vitándi sunt Ecclésiæ, ut, si fíeri potest, lóngius remóti, magno clamóre Christum interpéllent; sicut isti decem stetérunt a longe, et levavérunt vocem, dicéntes: Jesu præcéptor, miserére nostri. Nam et quod præceptórem vocant, quo nómine néscio utrum quisquam Dóminum interpelláverit pro medicína corporáli; satis puto significáre, lepram falsam esse doctrínam, quam bonus præcéptor abstérgit. &teDeum [Ant 2] Cum transíret Jesus * quoddam castéllum, occurrérunt ei decem viri leprósi, qui stetérunt a longe et levavérunt vocem dicéntes: Jesu præcéptor, miserére nostri. [Ant 3] Unus autem * ex illis, ut vidit quod mundátus est, regréssus est cum magna voce magníficans Deum, allelúja.