[Rank] Dominica XXI Post Pentecosten;;Semiduplex;;5 [Rule] 9 lectiones Psalmi Dominica Antiphonas horas Symbolum Athanasium [Oratio] Famíliam tuam, quǽsumus, Dómine, contínua pietáte custódi: ut a cunctis adversitátibus te protegénte, sit líbera; et in bonis áctibus tuo nómini sit devóta. $Per Dominum [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 18:23-35 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Assimilátum est regnum cælórum hómini regi, qui vóluit ratiónem pónere cum servis suis. Et réliqua. _ Homilía sancti Hierónymi Presbýteri !Lib. 3 Comm. in cap. 18 Matth. Familiáre est Sýris, et máxime Palæstínis, ad omnem sermónem suum parábolas júngere: ut quod per simplex præcéptum téneri ab auditóribus non potest, per similitúdinem exempláque teneátur. Præcépit ítaque Dóminus Petro sub comparatióne regis et dómini, et servi, qui débitor decem míllium talentórum a dómino rogans véniam impetráverat, ut ipse quoque dimíttat consérvis suis minóra peccántibus. Si enim ille rex et dóminus servo debitóri decem míllia talentórum tam fácile dimísit: quanto magis servi consérvis suis debent minóra dimíttere? [Lectio8] Quod ut maniféstius fiat, dicámus sub exémplo. Si quis nostrum commíserit adultérium, homicídium, sacrilégium; majóra crímina decem míllium talentórum rogántibus dimittúntur, si et ipsi dimíttant minóra peccántibus. Sin autem ob factam contuméliam simus implacábiles, et propter amárum verbum pérpetes habeámus discórdias; nonne nobis vidémur recte redigéndi in cárcerem, et sub exémplo óperis nostri hoc ágere, ut majórum nobis delictórum vénia non relaxétur? [Lectio9] Sic et Pater meus cæléstis fáciet vobis, si non remiséritis unusquísque fratri suo de córdibus vestris. Formidolósa senténtia, si juxta nostram mentem senténtia Dei fléctitur, atque mutátur: si parva frátribus non dimíttimus, magna nobis a Deo non dimitténtur. Et quia potest unusquísque dícere: Nihil hábeo contra eum, ipse novit, habet Deum júdicem; non mihi curæ est quid velit ágere, ego ignóvi ei: confírmat senténtiam suam, et omnem simulatiónem fictæ pacis evértit, dicens: Si non remiséritis unusquísque fratri suo de córdibus vestris. &teDeum [Ant 2] Dixit autem * dóminus servo: Redde quod debes. Prócidens autem servus ille rogábat eum, dicens: Patiéntiam habe in me, et ómnia reddam tibi. [Ant 3] Serve nequam, * omne débitum dimísi tibi, quóniam rogásti me: nonne ergo opórtuit et te miseréri consérvi tui, sicut et ego tui misértus sum, allelúja.