[Rank] Feria Quarta Quattuor Temporum Quadragesimæ;;Feria major;;2.1 [Rank] (rubrica 1960) Feria Quarta Quattuor Temporum Quadragesimæ;;Feria major;;4.9 [Rule] [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 12:38-50 In illo témpore: Respondérunt Jesu quidam de scribis et pharisǽis, dicéntes: Magíster, vólumus a te signum vidére. Et réliqua. _ Homilía sancti Ambrósii Epíscopi !Lib. 7 in Lucæ cap. 11 Judæórum plebe damnáta, Ecclésiæ mystérium evidénter exprímitur, quæ in Ninivítis per pœniténtiam, et in regína Austri per stúdium percipiéndæ sapiéntiæ, de totíus orbis fínibus congregátur, ut pacífici Salomónis verba cognóscat. Regína plane, cujus regnum est indivísum, de divérsis et distántibus pópulis in unum corpus assúrgens. [Responsory1] @Tempora/Quad1-0:Responsory7 [Lectio2] Itaque sacraméntum illud magnum est de Christo et Ecclésia. Sed tamen hoc majus est, quia illud in figúra ante præcéssit, nunc autem plenum in veritáte mystérium est. Illic enim Sálomon typus, hic autem Christus in suo córpore est. Ex duóbus ígitur constat Ecclésia: ut aut peccáre nésciat, aut peccáre désinat. Pœniténtia enim delíctum ábolet, sapiéntia cavet. [Responsory2] @Tempora/Quad1-0:Responsory8 [Lectio3] Céterum Jonæ signum, ut typus Domínicæ passiónis, ita étiam grávium, quæ Judǽi commíserint, testificátio peccatórum est. Simul advértere licet et majestátis oráculum, et pietátis indícium. Namque Ninivitárum exémplo et denuntiátur supplícium, et remédium demonstrátur. Unde étiam Judǽi debent non desperáre indulgéntiam, si velint ágere pœniténtiam. [Responsory3] R. Abscóndite eleemósynam in sinu páuperum, et ipsa orábit pro vobis ad Dóminum: * Quia sicut aqua extínguit ignem, ita eleemósyna extínguit peccátum. V. Date eleemósynam, et ecce ómnia munda sunt vobis. R. Quia sicut aqua extínguit ignem, ita eleemósyna extínguit peccátum. &Gloria R. Quia sicut aqua extínguit ignem, ita eleemósyna extínguit peccátum. [Ant 2] Generátio * hæc prava et pervérsa signum quærit: et signum non dábitur ei, nisi signum Jonæ prophétæ. [Oratio 2] Preces nostras, quǽsumus, Dómine, cleménter exáudi: et contra cuncta nobis adversántia déxteram tuæ majestátis exténde. $Per Dominum. [Ant 3] Sicut fuit Jonas * in ventre ceti tribus diébus et tribus nóctibus, ita erit Fílius hóminis in corde terræ. [Oratio 3] Mentes nostras, quǽsumus, Dómine, lúmine tuæ claritátis illústra: ut vidére possímus quæ agénda sunt; et, quæ recta sunt, ágere valeámus. $Per Dominum.