[Rank] Feria Quinta infra Hebdomadam III in Quadragesima;;Feria major;;2.1 [Rank] (rubrica 1960) Feria Quinta infra Hebdomadam III in Quadragesima;;Feria major;;3.9 [Rule] [Lectio1] @Tempora/Pasc7-6:Lectio1 [Responsory1] @Tempora/Quad3-0:Responsory1 [Lectio2] @Tempora/Pasc7-6:Lectio2 [Responsory2] @Tempora/Quad3-0:Responsory2 [Lectio3] Et bene sábbato cœpit, ut ipsum se osténderet Creatórem, qui ópera opéribus intéxeret, et prosequerétur opus, quod ipse jam cœ́perat: ut si domum faber renováre dispónat, non a fundaméntis, sed a culmínibus íncipit sólvere vetustátem. Itaque ibi prius manum ádmovet, ubi ante desíerat: deínde a minóribus íncipit, ut ad majóra pervéniat. Liberáre a dǽmone et hómines, sed in verbo Dei possunt: resurrectiónem mórtuis imperáre, divínæ solíus est potestátis. Fortássis étiam in typo mulíeris illíus socrus Simónis et Andréæ, váriis críminum fébribus caro nostra languébat, et diversárum cupiditátum immódicis æstuábat illécebris. Nec minórem febrem amóris esse díxerim, quam calóris. Itaque illa ánimum, hæc corpus inflámmat. Febris enim nostra, avarítia est: febris nostra, libído est: febris nostra, luxúria est: febris nostra, ambítio est: febris nostra, iracúndia est. [Responsory3] @Tempora/Quad3-0:Responsory3 [Ant 2] Exíbant autem dæmónia * a multis clamántia, et dicéntia, Quia tu es Christus Fílius Dei: et íncrepans non sinébat ea loqui, quia sciébant ipsum esse Christum. [Oratio 2] Magníficet te, Dómine, sanctórum tuórum Cosmæ et Damiáni beáta solémnitas: qua et illis glóriam sempitérnam, et opem nobis ineffábili providéntia contulísti. $Per Dominum [Ant 3] Omnes qui habébant infírmos, * ducébant illos ad Jesum, et sanabántur. [Oratio 3] Subjéctum tibi pópulum, quǽsumus, Dómine, propitiátio cæléstis amplíficet: et tuis semper fáciat servíre mandátis. $Per Dominum