[Rank] Feria Secunda infra Hebdomadam IV in Quadragesima;;Feria major;;2.1 [Rank] (rubrica 1960) Feria Secunda infra Hebdomadam IV in Quadragesima;;Feria major;;3.9 [Rule] [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 2:13-25 In illo témpore: Prope erat Pascha Judæórum, et ascéndit Jesus Jerosólymam: et invénit in templo vendéntes boves, et oves, et colúmbas. Et réliqua. _ Homilía sancti Augustíni Epíscopi !Tract. 10 in Joannem, post init. Quid audívimus, fratres? Ecce templum illud figúra adhuc erat, et ejécit inde Dóminus omnes qui sua quærébant, qui ad núndinas vénerant. Et quæ ibi vendébant illi? Quæ opus habébant hómines in sacrifíciis illíus témporis. Novit enim cáritas vestra, quod sacrifícia illi pópulo pro ejus carnalitáte, et corde adhuc lapídeo, tália data sunt, quibus tenerétur, ne in idóla deflúeret: et immolábant ibi sacrifícia, boves, oves et colúmbas. Nostis, quia legístis. [Responsory1] R. Vos, qui transitúri estis Jordánem, ædificáte altáre Dómino * De lapídibus, quos ferrum non tétigit: et offérte super illud holocáusta, et hóstias pacíficas Deo vestro. V. Cumque intravéritis terram, quam Dóminus datúrus est vobis, ædificáte ibi altáre Dómino. R. De lapídibus, quos ferrum non tétigit: et offérte super illud holocáusta, et hóstias pacíficas Deo vestro. [Lectio2] Non ergo magnum peccátum, si hoc vendébant in templo, quod emebátur ut offerétur in templo: et tamen ejécit inde illos. Quid si ibi ebriósos inveníret, quid fáceret Dóminus, si vendéntes ea quæ lícita sunt, et contra justítiam non sunt (quæ enim honéste emúntur, non illícite vendúntur) éxpulit tamen, et non est passus domum oratiónis fíeri domum negotiatiónis? [Responsory2] R. Audi, Israël, præcépta Dómini, et ea in corde tuo quasi in libro scribe: * Et dabo tibi terram fluéntem lac et mel. V. Obsérva ígitur, et audi vocem meam: et inimícus ero inimícis tuis. R. Et dabo tibi terram fluéntem lac et mel. [Lectio3] Si negotiatiónis domus non debet fíeri domus Dei, potatiónis debet fíeri? Nos autem quando ista dícimus, strident déntibus suis advérsus nos: et consolátur nos Psalmus, quem audístis: Stridérunt in me déntibus suis. Nóvimus et nos audíre unde curémur: etsi ingeminántur flagélla Christo, quia flagellátur sermo ipsíus. Congregáta sunt, inquit, in me flagélla, et nesciébant. Flagellátus est flagéllis Judæórum: flagellátur blasphémiis falsórum Christianórum: multíplicant flagélla Dómino Deo suo, et nésciunt. Faciámus nos, quantum ipse ádjuvat. Ego autem, cum mihi molésti essent, induébam me cilício, et humiliábam in jejúnio ánimam meam. [Responsory3] R. Sicut fui cum Moyse ita ero tecum, dicit Dóminus: * Confortáre, et esto robústus: introdúces pópulum meum ad terram lacte et melle manántem. V. Noli timére, quóniam tecum sum: ad quæcúmque perréxeris, non dimíttam te, neque derelínquam. R. Confortáre, et esto robústus: introdúces pópulum meum ad terram lacte et melle manántem. &Gloria R. Confortáre, et esto robústus: introdúces pópulum meum ad terram lacte et melle manántem. [Ant 2] Auférte ista hinc, * dicit Dóminus: et nolíte fácere domum Patris mei domum negotiatiónis. [Oratio 2] Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut observatiónes sacras ánnua devotióne recoléntes, et córpore tibi placeámus, et mente. $Per Dominum [Ant 3] Sólvite templum hoc, * dicit Dóminus; et post tríduum reædificábo illud: hoc autem dicébat de templo córporis sui. [Oratio 3] Deprecatiónem nostram, quǽsumus, Dómine, benígnus exáudi: et, quibus supplicándi præstas afféctum, tríbue defensiónis auxílium. $Per Dominum.