[Rank] Feria Secunda infra Hebdomadam Passionis;;Feria major;;2.1 [Rank] (rubrica 1960) Feria Secunda infra Hebdomadam Passionis;;Feria major;;3.9 [Rule] [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 7:32-39 In illo témpore: Misérunt príncipes et pharisǽi minístros, ut apprehénderent Jesum. Et réliqua. _ Homilía sancti Augustíni Epíscopi !Tract. 31 in Joannem, circa medium Quómodo apprehénderent adhuc noléntem? Quia ergo non póterant apprehéndere noléntem, missi sunt, ut audírent docéntem. Quid docéntem? Dicit ergo Jesus: Adhuc módicum tempus vobíscum sum. Quod modo vultis fácere, factúri estis; sed non modo, quia modo nolo. Quare adhuc modo nolo? Quia adhuc módicum tempus vobíscum sum, et tunc vado ad eum qui me misit. Implére débeo dispensatiónem meam, et sic perveníre ad passiónem meam. [Responsory1] R. Deus meus, éripe me de manu peccatóris: et de manu contra legem agéntis, et iníqui: * Quóniam tu es patiéntia mea. V. Deus meus, ne elongéris a me: Deus meus, in auxílium meum réspice. R. Quóniam tu es patiéntia mea. [Lectio2] Quærétis me, et non inveniétis, et ubi sum ego, vos non potéstis veníre. Hic jam resurrectiónem suam prædíxit: noluérunt enim agnóscere præséntem, et póstea quæsiérunt, cum vidérent in eum multitúdinem jam credéntem. Magna enim signa facta sunt étiam cum Dóminus resurréxit, et ascéndit in cælum. Tunc per discípulos facta sunt magna: sed ille per illos, qui et per seípsum: ipse quippe illis díxerat: Sine me nihil potéstis fácere. Quando claudus ille, qui sedébat ad portam, ad vocem Petri surréxit, et suis pédibus ambulávit, ita ut hómines miraréntur, sic eos allocútus est Petrus, quia non in sua potestáte ista fecit, sed in virtúte illíus, quem ipsi occidérunt. Multi compúncti dixérunt: Quid faciémus? [Responsory2] R. Qui custodiébant ánimam meam, consílium fecérunt in unum, dicéntes: Deus derelíquit eum, * Persequímini et comprehéndite eum: quia non est qui líberet eum: Deus meus, ne elongéris a me: Deus meus, in adjutórium meum inténde. V. Omnes inimíci advérsum me cogitábant mala mihi: verbum iníquum mandavérunt advérsum me, dicéntes. R. Persequímini et comprehéndite eum: quia non est qui líberet eum: Deus meus, ne elongéris a me: Deus meus, in adjutórium meum inténde. [Lectio3] Vidérunt enim se ingénti crímine impietátis adstríctos, quando illum occidérunt, quem venerári et adoráre debuérunt: et hoc putábant esse inexpiábile. Magnum enim fácinus erat, cujus considerátio illos fáceret desperáre: sed non debébant desperáre, pro quibus in cruce péndens Dóminus est dignátus oráre. Díxerat enim: Pater, ignósce illis, quia nésciunt quid fáciunt. Vidébat quosdam suos inter multos aliénos: illis jam petébat véniam, a quibus adhuc accipiébat injúriam. Non enim attendébat quod ab ipsis moriebátur, sed quia pro ipsis moriebátur. [Responsory3] R. Pacífice loquebántur mihi inimíci mei, et in ira molésti erant mihi: * Vidísti, Dómine, ne síleas, ne discédas a me. V. Ego autem cum mihi molésti essent, induébam me cilício, et humiliábam in jejúnio ánimam meam. R. Vidísti, Dómine, ne síleas, ne discédas a me. &Gloria R. Pacífice loquebántur mihi inimíci mei, et in ira molésti erant mihi: * Vidísti, Dómine, ne síleas, ne discédas a me. [Ant 2] In die magno * festivitátis stábat Jesus, et clamábat dicens: Si quis sitit, véniat ad me, et bibat. [Oratio 2] Sanctífica, quǽsumus, Dómine, nostra jejúnia: et cunctárum nobis indulgéntiam propítius largíre culpárum. $Per Dominum [Ant 3] Si quis sitit, * véniat ad me, et bibat: et de ventre ejus fluent aquæ vivæ, dicit Dóminus. [Oratio 3] Da, quǽsumus, Dómine, pópulo tuo salútem mentis et córporis: ut bonis opéribus inhæréndo, tua semper mereátur protectióne deféndi. $Per Dominum.