[Rank] Feria Quarta infra Hebdomadam Passionis;;Feria major;;2.1 [Rank] (rubrica 1960) Feria Quarta infra Hebdomadam Passionis;;Feria major;;3.9 [Rule] [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 10:22-38 In illo témpore: Facta sunt encǽnia in Jerosólymis: et hiems erat. Et ambulábat Jesus in templo, in pórticu Salomónis. Et réliqua. _ Homilía sancti Augustíni Epíscopi !Tractatus 48 in Joannem, circa init. Encǽnia festívitas erat dedicatiónis templi. Græce enim cænon dícitur novum. Quandocúmque novum áliquid fúerit dedicátum, encǽnia vocántur. Jam et usus habet hoc verbum. Si quis nova túnica induátur, encæniáre dícitur. Illum enim diem, quo templum dedicátum est, Judǽi solémniter celebrábant: ipse dies festus agebátur, cum ea quæ lecta sunt, locútus est Dóminus. [Responsory1] @Tempora/Quad5-0:Responsory7 [Lectio2] Hiems erat, et ambulábat Jesus in templo, in pórticu Salomónis. Circumdedérunt ergo eum Judǽi, et dicébant ei: Quoúsque ánimam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam. Non veritátem desiderábant, sed calúmniam præparábant. Hiems erat, et frígidi erant: ad illum enim divínum ignem accédere pigri erant. Si accédere est crédere: qui credit, accédit: qui negat, recédit. Non movétur ánima pédibus, sed afféctibus. [Responsory2] @Tempora/Quad5-0:Responsory8 [Lectio3] Frigúerant diligéndi caritáte, et ardébant nocéndi cupiditáte. Longe áberant, et ibi erant: non accedébant credéndo, et premébant persequéndo. Quærébant audíre a Dómino, Ego sum Christus: et fortásse de Christo secúndum hóminem sapiébant. Prædicavérunt enim prophétæ Christum: sed divinitátem Christi et in prophétis et in ipso Evangélio nec hærétici intéllegunt: quanto minus Judǽi, quámdiu velámen est super cor eórum? [Responsory3] @Tempora/Quad5-0:Responsory9 [Ant 2] Oves meæ * vocem meam áudiunt: et ego Dóminus agnósco eas. [Oratio 2] Sanctificáto hoc jejúnio Deus, tuórum corda fidélium miserátor illústra: et, quibus devotiónis præstas afféctum, præbe supplicántibus pium benígnus audítum. $Per Dominum [Ant 3] Multa bona ópera * operátus sum vobis: propter quod opus vultis me occídere? [Oratio 3] Adésto supplicatiónibus nostris, omnípotens Deus: et quibus fidúciam sperándæ pietátis indúlges, consuétæ misericórdiæ tríbue benígnus efféctum. $Per Dominum.