[Rank] Feria Quinta infra Hebdomadam Passionis;;Feria major;;2.1 [Rank] (rubrica 1960) Feria Quinta infra Hebdomadam Passionis;;Feria major;;3.9 [Rule] [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 7:36-50 In illo témpore: Rogábat Jesum quidam de pharisǽis, ut manducáret cum illo. Et ingréssus domum pharisǽi discúbuit. Et réliqua. _ Homilía sancti Gregórii Papæ !Homilia 33 in Evangelia Cogitánti mihi de Maríæ Magdalénæ pœniténtia, flere magis libet, quam áliquid dícere. Cujus enim vel sáxeum pectus illæ hujus peccatrícis lácrimæ ad exémplum pœniténdi non emólliant? Considerávit namque quid fecit, et nóluit moderári quid fáceret. Super convivántes ingréssa est, non jussa venit, inter épulas lácrimas óbtulit. Díscite, quo dolóre ardet, quæ flére et inter épulas non erubéscit. [Responsory1] @Tempora/Quad5-1:Responsory1 [Lectio2] Hanc vero, quam Lucas peccatrícem mulíerem, Joánnes Maríam nóminat, illam esse Maríam crédimus, de qua Marcus septem dæmónia ejécta fuísse testátur. Et quid per septem dæmónia, nisi univérsa vítia designántur? Quia enim septem diébus omne tempus comprehénditur, recte septenário número univérsitas figurátur. Septem ergo dæmónia María hábuit, quæ univérsis vítiis plena fuit. [Responsory2] @Tempora/Quad5-0:Responsory2 [Lectio3] Sed ecce quia turpitúdinis suæ máculas aspéxit, lavánda ad fontem misericórdiæ cucúrrit, convivántes non erúbuit. Nam quia semetípsam gráviter erubescébat intus, nihil esse crédidit, quod verecundarétur foris. Quid ergo mirámur, fratres? Maríam veniéntem, an Dóminum suscipiéntem? Suscipiéntem dicam, an trahéntem? Sed mélius trahéntem dicam, et suscipiéntem: quia nimírum ipse eam per misericórdiam traxit intus, qui per mansuetúdinem suscépit foris. [Responsory3] @Tempora/Quad5-0:Responsory3 [Ant 2] Magíster dicit: * Tempus meum prope est, apud te fácio Pascha cum discípulis meis. [Oratio 2] Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut dígnitas condiciónis humánæ per immoderántiam sauciáta, medicinális parsimóniæ stúdio reformétur. $Per Dominum [Ant 3] Desidério desiderávi * hoc Pascha manducáre vobíscum, ántequam pátiar. [Oratio 3] Esto, quǽsumus, Dómine, propítius plebi tuæ: ut, quæ tibi non placent, respuéntes, tuórum pótius repleántur delectatiónibus mandatórum. $Per Dominum