[Rank] Septem Dolorum Beatæ Mariæ Virginis;;Duplex majus;;4 [Rank] (rubrica 1960) Septem Dolorum Beatæ Mariæ Virginis;;Commemoratio;;1 [Rule] Psalmi Dominica Antiphonas horas 9 lectiones Gloria responsory [Ant Vespera] Vadam ad montem * myrrhæ et ad collem thuris.;;115 Dilectus meus * candidus et rubicundus: comæ capitis ejus sicut purpura regis vincta canalibus.;;119 Quo abiit * dilectus tuus, o pulcherrima mulierum? quo dilectus tuus declinavit.;;139 Fasciculus myrrhæ * dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur.;;140 Fulcite me floribus * stipate me malis, quia amore langueo.;;141 [Capitulum Vespera] !Isa 53:1-2 v. Quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? Et ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti. $Deo gratias [Hymnus Vespera] {:H-Stabatmater:}v. Stabat Mater dolorosa Juxta crucem lacrimosa, Dum pendebat Filius. _ Cujus animam gementem, Contristatam et dolentem, Pertransivit gladius. _ O quam tristis et afflicta Fuit illa benedicta Mater Unigeniti! _ Quæ mœrebat, et dolebat, Pia Mater dum videbat Nati pœnas inclyti. _ Quis est homo qui non fleret, Matrem Christi si videret In tanto supplicio? _ Quis non posset contristari, Christi Matrem contemplari Dolentem cum Filio? _ Pro peccatis suæ gentis Vidit Jesum in tormentis, Et flagellis subditum. _ Vidit suum dulcem natum, Moriendo desolatum, Dum emisit spiritum. _ Eja, Mater, fons amoris, Me sentire vim doloris Fac, ut tecum lugeam: _ Fac ut ardeat cor meum In amando Christum Deum, Ut sibi complaceam. Amen. [Versum 1] V. Ora pro nobis, Virgo dolorosíssima. R. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi. [Ant 1] Tuam ipsius animam * (ait ad Mariam Simeon) pertransibit gladius. [Oratio] Deus, in cujus passióne, secúndum Simeónis prophetíam, dulcíssimam ánimam gloriósæ Vírginis et Matris Maríæ dolóris gládius pertransívit: concéde, propítius; ut qui transfixiónem ejus et passiónem venerándo recólimus, gloriósis méritis et précibus ómnium Sanctórum cruci fidéliter astántium intercedéntibus, passiónis tuæ efféctum felícem consequámur: $Qui vivis [Commemoratio 1] !Commemoratio Feriæ Quintæ Ant. Desiderio desideravi * hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar. _ V. Eripe me Domine ab homine malo. R. A viro iniquo eripe me. _ $Oremus Esto, quǽsumus Domine, propitius plebi tuæ: ut, quæ tibi non placent, respuentes, tuorum potius repleantur delectationibus mandatorum. $Per Dominum. [Doxology] Jesu, tibi sit glória, Qui passus es pro sérvulis, Cum Patre et almo Spíritu, In sempitérna sǽcula. Amen. [Versum Prima] Qui passus es propter nostram salútem. [Invit] Dolores gloriosæ recolentes Virginis, Dominum pro nobis passum * Venite adoremus. [Hymnus Matutinum] v. Sancta Mater, istud agas, Crucifixi fige plagas Cordi meo valide: _ Tui nati vulnerati, Tam dignati pro me pati, Pœnas mecum divide. _ Fac me tecum pie flere, Crucifixo condolere, Donec ego vixero: _ Juxta crucem tecum stare, Et me tibi sociare In planctu desidero. Amen. [Ant Matutinum] Astiterunt reges terræ, * et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus.;;2 Voce mea * ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo.;;3 Factum est cor meum * tamquam cera liquescens in medio ventris mei.;;12 V. Posuit me desolatam. R. Tota die mærore confectam. Inimici mei, * dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen ejus?;;40 Deus, vitam meam * annuntiavi tibi: posuisti lacrimas meas in conspectu tuo.;;55 Filii hominum, * dentes eorum arma et sagittæ: et lingua eorum gladius acutus.;;56 V. Facies mea intumuit a fletu. R. Et palpebræ meæ caligaverunt. Intenderunt arcum, * rem amaram, ut sagittent in occultis immaculatum.;;63 Factus sum * sicut homo sine adjutorio, inter mortuos liber.;;87 Replevit me amaritudine, * inebriavit me absynthio.;;108 V. Deus vitam meam annuntiavi tibi. R. Posuisti lacrimas meas in conspectu tuo. [Lectio1] De Isaía Prophéta !Isa 53:1-5 1 Quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? 2 Et ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti. Non est species ei, neque decor, et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum: 3 despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem, et quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum. 4 Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit; et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum. 5 Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras; attritus est propter scelera nostra: disciplina pacis nostræ super eum, et livore ejus sanati sumus. [Responsory1] R. Dilectus meus candidus, et rubicundus, et totus desiderabilis: * Omnis enim figura ejus amorem spirat, et ad redamandum provocat caput inclinatum, manus expansæ, pectus apertum. V. Piis, o Virgo, spectas eum oculis, contemplans in eo non tam vulnerum livorem, quam mundi salutem. R. Omnis enim figura ejus amorem spirat, et ad redamandum provocat caput inclinatum, manus expansæ, pectus apertum. [Lectio2] !Isa 53:6-9 6 Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit: et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum. 7 Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum; sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. 8 De angustia, et de judicio sublatus est. Generationem ejus quis enarrabit? quia abscissus est de terra viventium: propter scelus populi mei percussi eum. 9 Et dabit impios pro sepultura, et divitem pro morte sua, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore ejus. [Responsory2] R. Manus ejus tornatiles, clavorum cuspide terebratæ, * Humanæ salutis pretio quasi hyacinthis refertæ. V. Cornua in manibus ejus: ibi abscondita est fortitudo ejus: sunt enim manus ejus. R. Humanæ salutis pretio quasi hyacinthis refertæ. [Lectio3] !Isa 53:10-12 10 Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur. 11 Pro eo quod laboravit anima ejus, videbit et saturabitur. In scientia sua justificabit ipse justus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit. 12 Ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit. [Responsory3] R. Diligébat Jesus Joánnem, quoniam speciális prærogativa castitátis amplióri dilectióne fecerat dignum: * Quia virgo eléctus ab ipso, virgo in ævum permánsit. V. In cruce denique moritúrus huic Matrem suam virginem virgini commendavit. R. Quia virgo eléctus ab ipso, virgo in ævum permánsit. &Gloria R. Quia virgo eléctus ab ipso, virgo in ævum permánsit. [Lectio4] Sermo sancti Bernárdi Abbátis !Sermo de duodecim stellis Martýrium Vírginis tam in Simeónis prophetía, quam in ipsa Domínicæ passiónis história commendátur. Pósitus est hic (ait sanctus senex de púero Jesu) in signum cui contradicétur; et tuam ipsíus ánimam (ad Maríam autem dicébat) pertransíbit gládius. Vere tuam, o beáta Mater, ánimam pertransívit. Alióquin non nisi eam pertránsiens, carnem Fílii tui penetráret. Et quidem posteáquam emísit spíritum tuus ille Jesus, ipsíus plane non áttigit ánimam crudélis láncea, quæ ipsíus apéruit latus, sed tuam útique ánimam pertransívit. Ipsíus nimírum ánima jam ibi non erat, sed tua plane inde nequíbat avélli. [Responsory4] R. Tenebræ factæ sunt, dum crucifixissent Jesum Judæi, et circa horam nonam exclamavit Jesus voce magna: Deus meus, ut quid dereliquisti me? * Et inclinato capite emisit spiritum. V. Quis tibi nunc sensus, dum cernis talia, Virgo? R. Et inclinato capite emisit spiritum. [Lectio5] Tuam ergo pertransívit ánimam vis dolóris, ut plusquam Mártyrem non immérito prædicémus, in qua nimírum corpóreæ sensum passiónis excésserit compassiónis afféctus. An non tibi plusquam gládius fuit sermo ille, revéra pertránsiens ánimam, et pertíngens usque ad divisiónem ánimæ et spíritus: Múlier, ecce fílius tuus? O commutatiónem! Joánnes tibi pro Jesu tráditur, servus pro Dómino, discípulus pro Magístro, fílius Zebedǽi pro Fílio Dei, homo purus pro Deo vero. Quómodo non tuam affectuosíssimam ánimam pertransíret hæc audítio, quando et nostra, licet sáxea, licet férrea péctora, sola recordátio scindit? [Responsory5] R. Passio Dómini, * Ipsam ejus Matrem, carnáli orbitáte graviter percússam, vehementíssime contristávit. V. Ferrum lanceæ militáris, latus quidem Salvatóris, animam vero transívit Vírginis Matris. R. Ipsam ejus Matrem, carnáli orbitate graviter percussam, vehementissime contristavit. [Lectio6] Non mirémini, fratres, quod María Martyr in ánima fuísse dicátur. Mirétur qui non memínerit se audivísse Paulum inter máxima géntium crímina memorántem, quod sine affectióne fuíssent. Longe id fuit a Maríæ viscéribus, longe sit a sérvulis ejus. Sed forte quis dicat: Numquid non eum præscíerat moritúrum? Et indubitánter. Numquid non sperábat contínuo resurrectúrum? Et fidéliter. Super hæc dóluit crucifíxum? Et veheménter. Alióquin quisnam tu, frater, aut unde tibi hæc sapiéntia, ut miréris plus Maríæ Fílium patiéntem? Ille étiam mori córpore pótuit; ista cómmori corde non pótuit? Fecit illud cáritas, qua majórem nemo hábuit; fecit et hoc cáritas, cui post illam símilis áltera non fuit. [Responsory6] R. Quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meæ, et inhærendo lateri tuo, ut sanguis tuus sanguinem meum tangat, et tergat * Ut fons aquæ tuæ de scaturigine recti cordis, per venas boni operis, in finem æternæ felicitatis exsiliat? V. Filii tui de longe venient, et filiæ tuæ de latere surgent. R. Ut fons aquæ tuæ de scaturigine recti cordis, per venas boni operis, in finem æternæ felicitatis exsiliat? &Gloria R. Ut fons aquæ tuæ de scaturigine recti cordis, per venas boni operis, in finem æternæ felicitatis exsiliat? [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem. !Joannes 19:25-27. In illo témpore: Stabant juxta crucem Jesu Mater ejus, et soror Matris ejus Maria Cleophæ, et Maria Magdalene. Et réliqua. _ Homilía sancti Augustíni Epíscopi. !Tract. 119 in Joánnem. Hæc nimirum est illa hora, de qua Jesus, aquam conversurus in vinum, dixerat Matri: Quid mihi et tibi est mulier? nondum venit hora mea. Hanc ítaque horam prædixerat, quæ tunc nondum venerat, in qua deberet agnoscere moriturus, de qua fuerat mortaliter natus. Tunc ergo divina facturus, non divinitatis, sed infirmitatis matrem velut incognitam repellebat. nunc autem humana jam patiens, ex qua fuerat factus homo, affectu commendabat humano. Moralis igitur insinuatur locus. Facit quod faciendum admonet, et exemplo suo suos ministros instruxit præceptor bonus, ut a filiis piis impendatur cura parentibus: tamquam lignum illud, ubi fixa erant membra morientis, étiam cathedra fuerit magistri docentis. [Responsory7] R. Doleo super te fili mi Jesu, decorus nimis, et amabilis super amorem mulierum! * Sicut enim mater unicum diligit filium, ita ego te diligebam. V. Defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. R. Sicut enim mater unicum diligit filium, ita ego te diligebam. [Lectio8] Ex hac sana doctrina didicerat Paulus Apostolus quod docebat quando dicebat: Si quis autem suis, et maxime domesticis non providet, fidem negavit, et est infideli deterior, Quid autem tam cuique domesticum, quam parentes filiis, aut parentibus filii? Hujus ítaque saluberrimi præcepti ipse Magister Sanctorum de seipso constituebat exemplum: quando non ut famulæ Deus, quam creaverat, et regebat; sed ut matri homo, de qua creatus fuerat, et quam relinquebat, alterum pro se quodammodo filium providebat. [Responsory8] R. Eia, Mater fons amoris, fac nos sentire vim doloris, ut tecum lugeamus: * Et Dominicæ passionis fructum sentiamus. V. Ut sicut Filius tuus Jesus pro nobis mortuus est, et resurrexit; ita et nos commortui cum eodem resurgamus. R. Et Dominicæ passionis fructum sentiamus. &Gloria R. Et Dominicæ passionis fructum sentiamus. [Lectio9] !de Homilía Feriæ. @Tempora/Quad5-5Feria:Lectio1 &teDeum [Ant Laudes] @:Ant Vespera:s/;;.*//g [Capitulum Laudes] @:Capitulum Vespera [Hymnus Laudes] {:H-Stabatmater:}v. Virgo virginum præclara, Mihi jam non sis amara, Fac me tecum plangere. _ Fac ut portem Christi mortem, Passionis fac consortem, Et plagas recolere. _ Fac me plagis vulnerari, Fac me cruce inebriari, Et cruore Filii. _ Flammis ne urar succensus, Per te Virgo sim defensus In die judicii. _ Christe, cum sit hinc exire, Da per Matrem me venire Ad palmam victoriæ. _ Quando corpus morietur, Fac ut animæ donetur Paradisi gloria. Amen. [Versum 2] @:Versum 1 [Ant 2] Cum vidísset Jesus * matrem stantem juxta crucem, et discípulum quem diligébat, dicit matri suæ: Múlier, ecce fílius tuus. Deínde dicit discípulo: Ecce mater tua. [Commemoratio 2] !Commemoratio Feria Sexta Ant. Appropinquabat autem * dies festus Judæorum: et quærebant principes sacerdotum quomodo Jesum interficerent, sed timebant plebem. _ V. Eripe me de inimicis meis Deus meus. R. Et ab insurgentibus in me libera me. _ $Oremus Cordibus nostris, quǽsumus, Domine, gratiam tuam benignus infunde: ut peccata nostra castigatione voluntaria cohibentes, temporaliter potius maceremur, quam suppliciis deputemur æternis. $Per Dominum [Lectio Prima] !Isa 53:8 Generationem ejus quis enarrabit, quia abscissus est de terra viventium; propter scelus populi mei percussi eum. [Capitulum Tertia] @:Capitulum Vespera [Responsory Tertia] R.br. Posuit me * Desolatam. R. Posuit me * Desolatam. V. Tota die mærore confectam. R. Desolatam. &Gloria R. Posuit me * Desolatam. _ V. Facies mea intumuit a fletu. R. Et palpebræ meæ caligaverunt. [Capitulum Sexta] !Isa 53:5 v. Ipse vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra: disciplina pacis nostræ super eum, et livore ejus sanati sumus. $Deo gratias [Responsory Sexta] R.br. Facies mea * Intumuit a fletu. R. Facies mea * Intumuit a fletu. V. Et palpebræ meæ caligaverunt. R. Intumuit a fletu &Gloria R. Facies mea * Intumuit a fletu. _ V. Deus vitam meam annuntiavi tibi. R. Posuisti lacrimas meas in conspectu tuo. [Capitulum Nona] !Isa 53:8 v. Generationem ejus quis enarrabit, quia abscissus est de terra viventium; propter scelus populi mei percussi eum. $Deo gratias [Responsory Nona] R.br. Deus vitam meam * Annuntiavi tibi. R. Deus vitam meam * Annuntiavi tibi. V. Posuisti lacrimas meas in conspectu tuo. R. Annuntiavi tibi &Gloria R. Deus vitam meam * Annuntiavi tibi. _ V. Ora pro nobis Virgo dolorosissima. R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi. [Versum 3] @:Versum 1 [Ant 3] @:Ant 2 [Commemoratio 3] !Commemoratio Feriæ Sextæ Ant. Principes sacerdotum * consilium fecerunt ut Jesum occiderent: dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. _ V. Eripe me de inimicis meis Deus meus. R. Et ab insurgentibus in me libera me. _ $Oremus Concede, quǽsumus, omnipotens Deus: ut qui protectionis tuæ gratiam quærimus, liberati a malis omnibus, secura tibi mente serviamus. $Per Dominum