[Rank] Feria Quarta Majoris Hebdomadæ;;Feria privilegiata;;6.9 [Rank] (rubrica 1955 aut rubrica 1960) Feria Quarta Hebdomadæ Sanctæ;;Feria privilegiata;;7 [Rule] Antiphonas horas Feria [Lectio1] De Jeremía Prophéta !Jer 17:13-18 13 Exspectátio Israël, Dómine: omnes, qui te derelínquunt, confundéntur: recedéntes a te, in terra scribéntur: quóniam dereliquérunt venam aquárum vivéntium Dóminum. 14 Sana me, Dómine, et sanábor: salvum me fac, et salvus ero: quóniam laus mea tu es. 15 Ecce ipsi dicunt ad me: Ubi est verbum Dómini? véniat. 16 Et ego non sum turbátus, te pastórem sequens: et diem hóminis non desiderávi, tu scis. Quod egréssum est de lábiis meis, rectum in conspéctu tuo fuit. 17 Non sis tu mihi formídini, spes mea tu in die afflictiónis. 18 Confundántur qui me persequúntur, et non confúndar ego: páveant illi, et non páveam ego: induc super eos diem afflictiónis, et dúplici contritióne cóntere eos. [Responsory1] R. Locúti sunt advérsum me lingua dolósa, et sermónibus ódii circumdedérunt me: pro eo ut me dilígerent, detrahébant mihi: * Ego autem orábam, et exaudísti me, Dómine, Deus meus. V. Et posuérunt advérsum me mala pro bonis, et ódium pro dilectióne mea. R. Ego autem orábam, et exaudísti me, Dómine, Deus meus. [Lectio2] !Jer 18:13-18 13 Quis audívit tália horribília, quæ fecit nimis virgo Israël? 14 Numquid defíciet de petra agri nix Líbani? aut evélli possunt aquæ erumpéntes frígidæ, et defluéntes? 15 Quia oblítus est mei pópulus meus, frustra libántes, et impingéntes in viis suis, in sémitis sǽculi, ut ambulárent per eas in itínere non trito: 16 ut fíeret terra eórum in desolatiónem, et in síbilum sempitérnum: omnis qui præteríerit per eam obstupéscet, et movébit caput suum. 17 Sicut ventus urens dispérgam eos coram inimíco: dorsum, et non fáciem osténdam eis in die perditiónis eórum. 18 Et dixérunt: Veníte et cogitémus contra Jeremíam cogitatiónes: non enim períbit lex a sacerdóte, neque consílium a sapiénte, nec sermo a prophéta: veníte, et percutiámus eum lingua, et non attendámus ad univérsos sermónes ejus. [Responsory2] @Tempora/Quad6-0:Responsory8 [Lectio3] !Jer 18:19-23 19 Atténde, Dómine, ad me, et audi vocem adversariórum meórum. 20 Numquid rédditur pro bono malum, quia fodérunt fóveam ánimæ meæ? Recordáre quod stéterim in conspéctu tuo, ut lóquerer pro eis bonum, et avérterem indignatiónem tuam ab eis. 21 Proptérea da fílios eórum in famem, et deduc eos in manus gládii: fiant uxóres eórum absque líberis, et víduæ: et viri eárum interficiántur morte: júvenes eórum confodiántur gládio in prǽlio. 22 Audiátur clamor de dómibus eórum: addúces enim super eos latrónem repénte: quia fodérunt fóveam ut cáperent me, et láqueos abscondérunt pédibus meis. 23 Tu autem, Dómine, scis omne consílium eórum advérsum me in mortem: ne propitiéris iniquitáti eórum, et peccátum eórum a fácie tua non deleátur: fiant corruéntes in conspéctu tuo, in témpore furóris tui abútere eis. [Responsory3] @Tempora/Quad6-0:Responsory9 [Ant Laudes] Líbera me * de sanguínibus, Deus, Deus meus: et exsultábit lingua mea justítiam tuam. Contumélias * et terróres passus sum ab eis: et Dóminus mecum est tamquam bellátor fortis. Tu autem, Dómine, * scis omne consílium eórum advérsum me in mortem. Omnes inimíci mei * audiérunt malum meum: Dómine, lætáti sunt, quóniam tu fecísti. Fac, Dómine, * judícium injúriam patiéntibus: et vias peccatórum dispérde. [Ant Laudes](rubrica monastica aut rubrica tridentina) Líbera me * de sanguínibus, Deus, Deus meus: et exsultábit lingua mea justítiam tuam. Contumélias * et terróres passus sum ab eis: et Dóminus mecum est tamquam bellátor fortis. Ipsi vero * in vanum quæsierunt animam meam, introibunt in inferiora terræ. Omnes inimíci mei * audiérunt malum meum: Dómine, lætáti sunt, quóniam tu fecisti. Alliga, Dómine, * in vinculis natiónes Géntium, et reges earum in compédibus. [Ant 2] Simon, dormis? * non potuísti una hora vigiláre mecum? [Oratio 2] Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui nostris excéssibus incessánter afflígimur, per unigéniti Fílii tui passiónem líberemur: $Qui tecum [Ant 3] Ancílla dixit * Petro: Vere tu ex illis es: nam et loquéla tua maniféstum te facit. [Oratio 3] Réspice, quǽsumus, Dómine, super hanc famíliam tuam, pro qua Dóminus noster Jesus Christus non dubitávit mánibus tradi nocéntium, et crucis subíre torméntum: $Qui tecum