[Rank] Sabbato infra Hebdomadam Septuagesimæ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro Génesis !Gen 5:15-21 15 Vixit autem Maláleel sexagínta quinque annis, et génuit Jared. 16 Et vixit Maláleel, postquam génuit Jared, octingéntis trigínta annis, et génuit fílios et fílias. 17 Et facti sunt omnes dies Maláleel octingénti nonagínta quinque anni, et mórtuus est. 18 Vixítque Jared centum sexagínta duóbus annis, et génuit Henoch. 19 Et vixit Jared, postquam génuit Henoch, octingéntis annis, et génuit fílios et fílias. 20 Et facti sunt omnes dies Jared nongénti sexagínta duo anni, et mórtuus est. 21 Porro Henoch vixit sexagínta quinque annis, et génuit Mathúsalam. [Responsory1] @Tempora/Quadp1-0:Responsory7 [Lectio2] !Gen 5:22-27 22 Et ambulávit Henoch cum Deo: et vixit, postquam génuit Mathúsalam, trecéntis annis, et génuit fílios et fílias. 23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecénti sexagínta quinque anni. 24 Ambulavítque cum Deo, et non appáruit: quia tulit eum Deus. 25 Vixit quoque Mathúsala centum octogínta septem annis, et génuit Lamech. 26 Et vixit Mathúsala, postquam génuit Lamech, septingéntis octogínta duóbus annis, et génuit fílios et fílias. 27 Et facti sunt omnes dies Mathúsala nongénti sexagínta novem anni, et mórtuus est. [Responsory2] @Tempora/Quadp1-0:Responsory8 [Lectio3] !Gen 5:28-31 28 Vixit autem Lamech centum octogínta duóbus annis, et génuit fílium: 29 vocavítque nomen ejus Noë, dicens: Iste consolábitur nos ab opéribus et labóribus mánuum nostrárum in terra, cui maledíxit Dóminus. 30 Vixítque Lamech, postquam génuit Noë, quingéntis nonagínta quinque annis, et génuit fílios et fílias. 31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingénti septuagínta septem anni, et mórtuus est. [Responsory3] @Tempora/Quadp1-0:Responsory9