[Rank] Feria V infra Hebdomadam Sexagesimæ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro Génesis !Gen 9:12-15 12 Dixítque Deus: Hoc signum fœ́deris quod do inter me et vos, et ad omnem ánimam vivéntem, quæ est vobíscum in generatiónes sempitérnas: 13 arcum meum ponam in núbibus, et erit signum fœ́deris inter me et inter terram. 14 Cumque obdúxero núbibus cælum, apparébit arcus meus in núbibus: 15 et recordábor fœ́deris mei vobíscum, et cum omni ánima vivénte quæ carnem végetat: et non erunt ultra aquæ dilúvii ad deléndum univérsam carnem. [Responsory1] @Tempora/Quadp2-0:Responsory1 [Lectio2] !Gen 9:20-23 20 Cœpítque Noë vir agrícola exercére terram, et plantávit víneam. 21 Bibénsque vinum inebriátus est, et nudátus in tabernáculo suo. 22 Quod cum vidísset Cham, pater Chánaan, verénda scílicet patris sui esse nudáta, nuntiávit duóbus frátribus suis foras. 23 At vero Sem et Japheth pállium imposuérunt húmeris suis, et incedéntes retrórsum, operuérunt verénda patris sui: faciésque eórum avérsæ erant, et patris virília non vidérunt. [Responsory2] @Tempora/Quadp2-0:Responsory2 [Lectio3] !Gen 9:24-29 24 Evígilans autem Noë ex vino, cum didicísset quæ fécerat ei fílius suus minor, 25 ait: Maledíctus Chánaan, servus servórum erit frátribus suis. 26 Dixítque: Benedíctus Dóminus Deus Sem, sit Chánaan servus ejus. 27 Dilátet Deus Japheth, et hábitet in tabernáculis Sem, sitque Chánaan servus ejus. 28 Vixit autem Noë post dilúvium trecéntis quinquagínta annis. 29 Et impléti sunt omnes dies ejus nongentórum quinquagínta annórum: et mórtuus est. [Responsory3] @Tempora/Quadp2-0:Responsory3