[Rank] Feria IV Cinerum;;Feria privilegiata;;6 [Rank] (rubrica 1960) Feria IV Cinerum;;Feria privilegiata;;7 [Rule] Preces Feriales [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 6:16-21 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum jejunátis, nolíte fíeri sicut hypócritæ, tristes. Et réliqua. _ Homilía sancti Augustíni Epíscopi !Lib. 2 de Serm. Domini in monte, cap. 12 tom. 4 Maniféstum est, his præcéptis omnem nostram intentiónem in interióra gáudia dírigi: ne foris quæréntes mercédem, huic sǽculo conformémur, et amittámus promissiónem tanto solidióris atque firmióris, quanto interióris beatitúdinis, qua nos elégit Deus confórmes fíeri imáginis Fílii sui. In hoc autem capítulo máxime adverténdum est, non in solo rerum corporeárum nitóre atque pompa, sed étiam in ipsis sórdibus luctuósis esse posse jactántiam et eo periculosiórem, quo sub nómine servitútis Dei décipit. [Responsory1] @Tempora/Quadp3-0:Responsory7 [Lectio2] Qui ergo immóderato cultu córporis atque vestítu, vel ceterárum rerum nitóre præfúlget, fácile convíncitur rebus ipsis, pompárum sǽculi esse sectátor, nec quemquam fallit dolósa imágine sanctitátis. Qui autem in professióne christianitátis, inusitáto squalóre ac sórdibus inténtos in se óculos hóminum facit, cum id voluntáte fáciat, non necessitáte patiátur: ex céteris ejus opéribus potest cónici, utrum hoc contémptu supérflui cultus, an ambitióne áliqua fáciat: quia et sub ovína pelle cavéndos lupos Dóminus præcépit: Sed ex frúctibus, inquit, eórum cognoscétis eos. [Responsory2] @Tempora/Quadp3-0:Responsory8 [Lectio3] Cum enim cœ́perint alíquibus tentatiónibus ea ipsa scílicet illis súbtrahi, vel negári, quæ isto velámine vel consecúti sunt, vel cónsequi cúpiunt: tunc necésse est ut appáreat, utrum lupus in ovína pelle sit, an ovis in sua. Non tamen proptérea ornátu supérfluo debet aspéctus hóminum mulcére Christiánus, quia illum parcum hábitum ac necessárium étiam simulatóres sǽpius usúrpant, ut incáutos decípiant: quia et illæ oves non debent pelles suas depónere, si aliquándo eis lupi se cóntegant. [Responsory3] @Tempora/Quadp3-1:Responsory1 [Ant 2] Cum jejunátis, * nolíte fíeri sicut hypócritæ, tristes. [Oratio 2] Præsta, Dómine, fidélibus tuis: ut jejuniórum veneránda solémnia, et cóngrua pietáte suscípiant, et secúra devotióne percúrrant. $Per Dominum [Versum 3] V. Dirigátur, Dómine, orátio mea. R. Sicut incénsum in conspéctu tuo. [Ant 3] Thesaurizáte vobis * thesáuros in cælo, ubi nec ærúgo, nec tínea demolítur. [Oratio 3] Inclinántes se, Dómine, majestáti tuæ, propitiátus inténde: ut, qui divíno múnere sunt refécti, cæléstibus semper nutriántur auxíliis. $Per Dominum