121:1 (canticum graduum huic David) laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus 121:2 stantes erant pedes nostri in atriis tuis Jerusalem 121:3 Jerusalem quae aedificatur ut civitas cuius participatio eius in id ipsum 121:4 illic enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israel ad confitendum nomini Domini 121:5 quia illic sederunt sedes in iudicium sedes super domum David 121:6 rogate quae ad pacem sunt Jerusalem et abundantia diligentibus te 121:7 fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis 121:8 propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te 121:9 propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi