122:1 (canticum graduum) ad te levavi oculos meos qui habitas in caelo 122:2 ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum sicut oculi ancillae in manibus dominae eius ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri 122:3 miserere nostri Domine miserere nostri quia multum repleti sumus despectione 122:4 quia multum repleta est anima nostra obprobrium abundantibus et despectio superbis