(Canticum Annae 1 Sam 2:1-10) 1 exultavit cor meum in Domino exaltatum est cornu meum in Domino dilatatum est os meum super inimicos meos quia laetata sum in salutari tuo 2 non est sanctus ut est Dominus neque enim est alius extra te et non est fortis sicut Deus noster 3 nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes recedant vetera de ore vestro quoniam Deus scientiarum Dominus est et ipsi praeparantur cogitationes 4 arcus fortium superatus est et infirmi accincti sunt robore 5 saturati prius pro pane se locaverunt et famelici saturati sunt donec sterilis peperit plurimos et quae multos habebat filios infirmata est 6 Dominus mortificat et vivificat deducit ad infernum et reducit 7 Dominus pauperem facit et ditat humiliat et sublevat 8 suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat Domini enim sunt cardines terrae et posuit super eos orbem 9 pedes sanctorum suorum servabit et impii in tenebris conticescent quia non in fortitudine roborabitur vir 10 Dominum formidabunt adversarii eius super ipsos in caelis tonabit Dominus iudicabit fines terrae et dabit imperium regi suo et sublimabit cornu christi sui