3:1 (psalmus David cum fugeret a facie Abessalon filii sui) 3:2 Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me 3:3 multi dicunt animae meae non est salus ipsi in Deo eius; (diapsalma) 3:4 tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum 3:5 voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo (diapsalma) 3:6 ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus suscipiet me 3:7 non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine salvum me fac Deus meus 3:8 quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti 3:9 Domini est salus et super populum tuum benedictio tua