73:1 (intellectus Asaph) ut quid Deus reppulisti in finem iratus est furor tuus super oves pascuae tuae 73:2 memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio redemisti virgam hereditatis tuae mons Sion in quo habitasti in eo 73:3 leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus in sancto 73:4 et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuae posuerunt signa sua signa 73:5 et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in silva lignorum securibus 73:6 exciderunt ianuas eius in id ipsum in securi et ascia deiecerunt eam; 73:7 incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis tui 73:8 dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra 73:9 signa nostra non vidimus jam non est propheta et nos non cognoscet amplius 73:10 usquequo Deus inproperabit inimicus inritat adversarius nomen tuum in finem 73:11 ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem 73:12 Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutes in medio terrae 73:13 tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in aquis 73:14 tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Aethiopum 73:15 tu disrupisti fontem et torrentes tu siccasti fluvios Aetham; 73:16 tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem 73:17 tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu plasmasti ea 73:18 memor esto huius inimicus inproperavit Dominum et populus insipiens incitavit nomen tuum 73:19 ne tradas bestiis animam confitentem tibi animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem 73:20 respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum 73:21 ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen tuum 73:22 exsurge Deus iudica causam tuam memor esto inproperiorum tuorum eorum qui ab insipiente sunt tota die 73:23 ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui te oderunt ascendit semper