102:1 Bénedic, ánima mea, Dómino: * et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus. 102:2 Bénedic, ánima mea, Dómino: * et noli oblivísci omnes retributiónes ejus. 102:3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis: * qui sanat omnes infirmitátes tuas. 102:4 Qui rédimit de intéritu vitam tuam: * qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus. 102:5 Qui replet in bonis desidérium tuum: * renovábitur ut áquilæ juvéntus tua: 102:6 Fáciens misericórdias Dóminus: * et judícium ómnibus injúriam patiéntibus. 102:7 Notas fecit vias suas Móysi, * fíliis Israël voluntátes suas. 102:8 Miserátor, et miséricors Dóminus: * longánimis, et multum miséricors. 102:9 Non in perpétuum irascétur: * neque in ætérnum comminábitur. 102:10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis: * neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. 102:11 Quóniam secúndum altitúdinem cæli a terra: * corroborávit misericórdiam suam super timéntes se. 102:12 Quantum distat ortus ab occidénte: * longe fecit a nobis iniquitátes nostras. 102:13 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se: * quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum. 102:14 Recordátus est quóniam pulvis sumus: * homo, sicut fænum dies ejus, tamquam flos agri sic efflorébit. 102:16 Quóniam spíritus pertransíbit in illo, et non subsístet: * et non cognóscet ámplius locum suum. 102:17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno, * et usque in ætérnum super timéntes eum. 102:17 Et justítia illíus in fílios filiórum, * his qui servant testaméntum ejus: 102:18 Et mémores sunt mandatórum ipsíus, * ad faciéndum ea. 102:19 Dóminus in cælo parávit sedem suam: * et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. 102:20 Benedícite Dómino, omnes Ángeli ejus: * poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus, ad audiéndam vocem sermónum ejus. 102:21 Benedícite Dómino, omnes virtútes ejus: * minístri ejus, qui fácitis voluntátem ejus. 102:22 Benedícite Dómino, ómnia ópera ejus: * in omni loco dominatiónis ejus, bénedic, ánima mea, Dómino.