108:2 Deus, laudem meam ne tacúeris: * quia os peccatóris, et os dolósi super me apértum est. 108:3 Locúti sunt advérsum me lingua dolósa, et sermónibus ódii circumdedérunt me: * et expugnavérunt me gratis. 108:4 Pro eo ut me dilígerent, detrahébant mihi: * ego autem orábam. 108:5 Et posuérunt advérsum me mala pro bonis: * et ódium pro dilectióne mea. 108:6 Constítue super eum peccatórem: * et diábolus stet a dextris ejus. 108:7 Cum judicátur, éxeat condemnátus: * et orátio ejus fiat in peccátum. 108:8 Fiant dies ejus pauci: * et episcopátum ejus accípiat alter. 108:9 Fiant fílii ejus órphani: * et uxor ejus vídua. 108:10 Nutántes transferántur fílii ejus, et mendícent: * et eiciántur de habitatiónibus suis. 108:11 Scrutétur fænerátor omnem substántiam ejus: * et dirípiant aliéni labóres ejus. 108:12 Non sit illi adjútor: * nec sit qui misereátur pupíllis ejus. 108:13 Fiant nati ejus in intéritum: * in generatióne una deleátur nomen ejus. 108:14 In memóriam rédeat iníquitas patrum ejus in conspéctu Dómini: * et peccátum matris ejus non deleátur. 108:15 Fiant contra Dóminum semper, et dispéreat de terra memória eórum: * pro eo quod non est recordátus fácere misericórdiam. 108:17 Et persecútus est hóminem ínopem, et mendícum, * et compúnctum corde mortificáre. 108:18 Et diléxit maledictiónem, et véniet ei: * et nóluit benedictiónem, et elongábitur ab eo. 108:18 Et índuit maledictiónem sicut vestiméntum, * et intrávit sicut aqua in interióra ejus, et sicut óleum in óssibus ejus. 108:19 Fiat ei sicut vestiméntum, quo operítur: * et sicut zona, qua semper præcíngitur. 108:20 Hoc opus eórum, qui détrahunt mihi apud Dóminum: * et qui loquúntur mala advérsus ánimam meam. 108:21 Et tu, Dómine, Dómine, fac mecum propter nomen tuum: * quia suávis est misericórdia tua. 108:22 Líbera me quia egénus, et pauper ego sum: * et cor meum conturbátum est intra me. 108:23 Sicut umbra cum declínat, ablátus sum: * et excússus sum sicut locústæ. 108:24 Génua mea infirmáta sunt a jejúnio: * et caro mea immutáta est propter óleum. 108:25 Et ego factus sum oppróbrium illis: * vidérunt me, et movérunt cápita sua. 108:26 Ádjuva me, Dómine, Deus meus: * salvum me fac secúndum misericórdiam tuam. 108:27 Et sciant quia manus tua hæc: * et tu, Dómine, fecísti eam. 108:28 Maledícent illi, et tu benedíces: * qui insúrgunt in me, confundántur: servus autem tuus lætábitur. 108:29 Induántur qui détrahunt mihi, pudóre: * et operiántur sicut diplóide confusióne sua. 108:30 Confitébor Dómino nimis in ore meo: * et in médio multórum laudábo eum. 108:31 Quia ástitit a dextris páuperis, * ut salvam fáceret a persequéntibus ánimam meam.