(Canticum Isaiæ * Isa 40:10-17) 40:10 Ecce Dóminus Deus in fortitúdine véniet, * et bráchium ejus dominábitur: 40:10 Ecce merces ejus cum eo, * et opus illíus coram illo. 40:11 Sicut pastor gregem suum pascet: in bráchio suo congregábit agnos, * et in sinu suo levábit, fœtas ipse portábit. 40:12 Quis mensus est pugíllo aquas, * et cælos palmo ponderávit? 40:12 Quis appéndit tribus dígitis molem terræ, * et librávit in póndere montes, et colles in statéra? 40:13 Quis adjúvit spíritum Dómini? * aut quis consiliárius ejus fuit, et osténdit illi? 40:14 Cum quo íniit consílium, et instrúxit eum, et dócuit eum sémitam justítiæ, * et erudívit eum sciéntiam, et viam prudéntiæ osténdit illi? 40:15 Ecce gentes quasi stilla sítulæ, * et quasi moméntum statéræ reputátæ sunt: 40:16 Ecce ínsulæ quasi pulvis exíguus. Et Líbanus non suffíciet ad succendéndum, * et animália ejus non suffícient ad holocáustum. 40:17 Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, * et quasi níhilum et ináne reputátæ sunt ei.