(Canticum Jeremiæ * Jer 14:17-21) 14:17 Dedúcant óculi mei lácrymam per noctem et diem, * et non táceant, 14:17 Quóniam contritióne magna contríta est virgo fília pópuli mei, * plaga péssima veheménter. 14:18 Si egréssus fúero ad agros, ecce occísi gládio: * et si introíero in civitátem, ecce attenuáti fame. 14:18 Prophéta quoque et sacérdos abiérunt in terram * quam ignorábant. 14:19 Numquid proíciens abiecísti Judam? * aut Sion abomináta est ánima tua? 14:19 Quare ergo percussísti nos, * ita ut nulla sit sánitas? 14:19 Exspectávimus pacem, et non est bonum: * et tempus curatiónis, et ecce turbátio. 14:20 Cognóvimus Dómine impietátes nostras, * iniquitátes patrum nostrórum, quia peccávimus tibi. 14:21 Ne des nos in oppróbrium, propter nomen tuum, * neque fácias nobis contuméliam sólii glóriæ tuæ: 14:21 Recordáre, * ne írritum fácias fœdus tuum nobíscum.