(Canticum * Thren. 5:1-7,15-17,19-21) 5:1 Recordáre Dómine quid accíderit nobis: * intuére et réspice oppróbrium nostrum. 5:2 Heréditas nostra versa est ad aliénos, * domus nostræ ad extráneos. 5:3 Pupílli facti sumus absque patre, * matres nostræ quasi víduæ. 5:4 Aquam nostram pecúnia bíbimus: * ligna nostra prétio comparávimus. 5:5 Cervícibus nostris minabámur, * lassis non dabátur réquies. 5:6 Ægýpto dédimus manum et Assýriis, * ut saturarémur pane. 5:7 Patres nostri peccavérunt, et non sunt: * et nos iniquitátes eórum portávimus. 5:15 Defécit gáudium cordis nostri: * versus est in luctum chorus noster. 5:16 Cécidit coróna cápitis nostri: * væ nobis, quia peccávimus. 5:17 Proptérea mœstum factum est cor nostrum: * ídeo contenebráti sunt óculi nostri. 5:19 Tu autem Dómine in ætérnum permanébis, * sólium tuum in generatiónem et generatiónem. 5:20 Quare in perpétuum obliviscéris nostri, * derelínques nos in longitúdine diérum? 5:21 Convérte nos Dómine ad te, et convertémur: * ínnova dies nostros, sicut a princípio.