55:2 Miserére mei, Deus, quóniam conculcávit me homo: * tota die impúgnans tribulávit me. 55:3 Conculcavérunt me inimíci mei tota die: * quóniam multi bellántes advérsum me. 55:4 Ab altitúdine diéi timébo: * ego vero in te sperábo. 55:5 In Deo laudábo sermónes meos, in Deo sperávi: * non timébo quid fáciat mihi caro. 55:6 Tota die verba mea exsecrabántur: * advérsum me omnes cogitatiónes eórum in malum. 55:7 Inhabitábunt et abscóndent: * ipsi calcáneum meum observábunt. 55:8 Sicut sustinuérunt ánimam meam, pro níhilo salvos fácies illos: * in ira pópulos confrínges. 55:9 Deus, vitam meam annuntiávi tibi: * posuísti lácrimas meas in conspéctu tuo. 55:9 Sicut et in promissióne tua: * tunc converténtur inimíci mei retrórsum: 55:10 In quacúmque die invocávero te: * ecce, cognóvi, quóniam Deus meus es. 55:11 In Deo laudábo verbum, in Dómino laudábo sermónem: * in Deo sperávi, non timébo quid fáciat mihi homo. 55:12 In me sunt, Deus, vota tua, * quæ reddam, laudatiónes tibi. 55:13 Quóniam eripuísti ánimam meam de morte, et pedes meos de lapsu: * ut pláceam coram Deo in lúmine vivéntium.