88:2 Misericórdias Dómini * in ætérnum cantábo. 88:2 In generatiónem et generatiónem * annuntiábo veritátem tuam in ore meo. 88:3 Quóniam dixísti: In ætérnum misericórdia ædificábitur in cælis: * præparábitur véritas tua in eis. 88:4 Dispósui testaméntum eléctis meis, jurávi David, servo meo: * Usque in ætérnum præparábo semen tuum. 88:5 Et ædificábo in generatiónem et generatiónem * sedem tuam. 88:6 Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine: * étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum. 88:7 Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino: * símilis erit Deo in fíliis Dei? 88:8 Deus, qui glorificátur in consílio sanctórum: * magnus et terríbilis super omnes qui in circúitu ejus sunt. 88:9 Dómine, Deus virtútum, quis símilis tibi? * potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo. 88:10 Tu domináris potestáti maris: * motum autem flúctuum ejus tu mítigas. 88:11 Tu humiliásti sicut vulnerátum, supérbum: * in brácchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos. 88:12 Tui sunt cæli, et tua est terra, orbem terræ et plenitúdinem ejus tu fundásti: * aquilónem, et mare tu creásti. 88:13 Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt: * tuum brácchium cum poténtia. 88:14 Firmétur manus tua, et exaltétur déxtera tua: * justítia et judícium præparátio sedis tuæ. 88:15 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam: * beátus pópulus, qui scit jubilatiónem. 88:16 Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt, et in nómine tuo exsultábunt tota die: * et in justítia tua exaltabúntur. 88:18 Quóniam glória virtútis eórum tu es: * et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum. 88:19 Quia Dómini est assúmptio nostra, * et Sancti Israël, regis nostri. 88:20 Tunc locútus es in visióne sanctis tuis, et dixísti: * Pósui adjutórium in poténte: et exaltávi eléctum de plebe mea. 88:21 Invéni David, servum meum: * óleo sancto meo unxi eum. 88:22 Manus enim mea auxiliábitur ei: * et brácchium meum confortábit eum. 88:23 Nihil profíciet inimícus in eo, * et fílius iniquitátis non appónet nocére ei. 88:24 Et concídam a fácie ipsíus inimícos ejus: * et odiéntes eum in fugam convértam. 88:25 Et véritas mea, et misericórdia mea cum ipso: * et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. 88:26 Et ponam in mari manum ejus: * et in flumínibus déxteram ejus. 88:27 Ipse invocábit me: Pater meus es tu: * Deus meus, et suscéptor salútis meæ. 88:28 Et ego primogénitum ponam illum * excélsum præ régibus terræ. 88:29 In ætérnum servábo illi misericórdiam meam: * et testaméntum meum fidéle ipsi. 88:30 Et ponam in sǽculum sǽculi semen ejus: * et thronum ejus sicut dies cæli. 88:31 Si autem derelíquerint fílii ejus legem meam: * et in judíciis meis non ambuláverint: 88:32 Si justítias meas profanáverint: * et mandáta mea non custodíerint: 88:33 Visitábo in virga iniquitátes eórum: * et in verbéribus peccáta eórum. 88:34 Misericórdiam autem meam non dispérgam ab eo: * neque nocébo in veritáte mea: 88:35 Neque profanábo testaméntum meum: * et quæ procédunt de lábiis meis, non fáciam írrita. 88:36 Semel jurávi in sancto meo: Si David méntiar: * semen ejus in ætérnum manébit. 88:37 Et thronus ejus sicut sol in conspéctu meo, * et sicut luna perfécta in ætérnum: et testis in cælo fidélis. 88:39 Tu vero repulísti et despexísti: * distulísti Christum tuum. 88:40 Evertísti testaméntum servi tui: * profanásti in terra Sanctuárium ejus. 88:41 Destruxísti omnes sepes ejus: * posuísti firmaméntum ejus formídinem. 88:42 Diripuérunt eum omnes transeúntes viam: * factus est oppróbrium vicínis suis. 88:43 Exaltásti déxteram depriméntium eum: * lætificásti omnes inimícos ejus. 88:44 Avertísti adjutórium gládii ejus: * et non es auxiliátus ei in bello. 88:45 Destruxísti eum ab emundatióne: * et sedem ejus in terram collisísti. 88:46 Minorásti dies témporis ejus: * perfudísti eum confusióne. 88:47 Úsquequo, Dómine, avértis in finem: * exardéscet sicut ignis ira tua? 88:48 Memoráre quæ mea substántia: * numquid enim vane constituísti omnes fílios hóminum? 88:49 Quis est homo, qui vivet, et non vidébit mortem: * éruet ánimam suam de manu ínferi? 88:50 Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, * sicut jurásti David in veritáte tua? 88:51 Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum * quod contínui in sinu meo multárum géntium. 88:52 Quod exprobravérunt inimíci tui, Dómine, * quod exprobravérunt commutatiónem Christi tui. 88:53 Benedíctus Dóminus in ætérnum: * fiat, fiat.