[Name] Sancta Maria Sabbato Tempore Adventi; Rorate coeli [Rule] Gloria Suffr=Spiritu;;Ecclesiae,Papa Prefatio=Maria=veneratione; [Introitus] !Is 45:8. v. Roráte, coeli, désuper, et nubes pluant justum: aperiátur terra, et gérminet~ Salvatórem !Ps 84:2 Benedixísti, Domine, terram tuam: avertísti captivitátem Jacob. &Gloria v. Roráte, coeli, désuper, et nubes pluant justum: aperiátur terra, et gérminet~ Salvatórem [Oratio] Deus, qui de beátæ Maríæ Vírginis útero Verbum tuum, Angelo nuntiánte, carnem~ suscípere voluísti: præsta supplícibus tuis; ut, qui vere eam Genetrícem Dei~ crédimus, ejus apud te intercessiónibus adjuvémur. $Per eundem [Lectio] Léctio Isaíæ Prophétæ. !Is 7:10-15 In diébus illis: Locútus est Dóminus ad Achaz, dicens: Pete tibi signum a Dómino, Deo tuo, in profúndum inférni, sive in excélsum supra. Et dixit Achaz: Non petam et non tentábo Dóminum. Et dixit: Audíte ergo, domus David: Numquid parum vobis est, moléstos esse homínibus, quia molesti estis et Deo meo ? Propter hoc dabit Dóminus ipse vobis signum. Ecce, Virgo concípiet et páriet fílium, et vocábitur nomen ejus Emmánuel. Butýrum et mel cómedet, ut sciat reprobare malum et elígere bonum. [Graduale] !Ps 23:7 Tóllite portas, príncipes, vestras: et elevámini, portæ æternáles: et introíbit~ Rex glóriæ. !Ps 23:3-4 Quis ascéndet in montem Dómini? aut quis stabit in loco~ sancto ejus? Innocens mánibus et mundo corde. Allelúja, allelúja !Luc 1:28 Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam. !Luc 1:26-38 In illo témpore: Missus est Angelus Gábriël a Deo in civitátem Galilaéæ, cui~ nomen Názareth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo~ David, et nomen Vírginis María. Et ingréssus Angelus ad eam, dixit: Ave, grátia~ plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Quæ cum audísset, turbáta est~ in sermóne ejus: et cogitábat, qualis esset ista salutátio. Et ait Angelus ei:~ Ne tímeas, María, invenísti enim grátiam apud Deum: ecce, concípies in útero et~ páries fílium, et vocábis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Fílius Altíssimi~ vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David, patris ejus: et regnábit in~ domo Jacob in ætérnum, et regni ejus non erit finis. Dixit autem María ad~ Angelum: Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco? Et respóndens Angelus,~ dixit ei: Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit~ tibi. Ideóque et quod nascétur ex te Sanctum, vocábitur Fílius Dei. Et ecce,~ Elísabeth, cognáta tua, et ipsa concépit fílium in senectúte sua: et hic mensis~ sextus est illi, quæ vocátur stérilis: quia non erit impossíbile apud Deum omne~ verbum. Dixit autem María: Ecce ancílla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum. [Offertorium] !Luc 1:28; 1:42 Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et~ benedíctus fructus ventris tui. [Secreta] In méntibus nostris, quǽsumus, Dómine, veræ fídei sacraménta confírma: ut, qui~ concéptum de Vírgine Deum verum et hóminem confitémur; per ejus salutíferæ~ resurrectiónis poténtiam, ad ætérnam mereámur perveníre lætítiam. $Per eundem [Communio] !Is 7:14 Ecce, Virgo concípiet et páriet fílium: et vocábitur nomen ejus Emmánuel. [Postcommunio] Grátiam tuam, quǽsumus, Dómine, méntibus nostris infúnde: ut, qui, Angelo~ nuntiánte, Christi, Fílii tui, incarnatiónem cognóvimus; per passiónem ejus et~ crucem, ad resurrectiónis glóriam perducámur. $Per eundem