[Name] Commune Unius Martyris Pontificis, Sacerdotes Dei [Rule] [Introitus] !Dan 3:84; 3:87 v. Sacerdótes Dei, benedícite Dóminum: sancti et húmiles corde, laudáte Deum. !Dan 3:57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in saecula. &Gloria v. Sacerdótes Dei, benedícite Dóminum: sancti et húmiles corde, laudáte Deum. [Oratio] Deus, qui nos beáti N. Mártyris tui atque Pontíficis ánnua sollemnitáte~ lætíficas: concéde propítius; ut, cujus natalítia cólimus, de ejúsdem étiam~ protectióne gaudeámus. $Per Dominum [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios. !2 Cor 1:3-7 Fratres: Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Jesu Christi, Pater misericordiárum, et Deus totíus consolatiónis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra: ut possímus et ipsi consolári eos, qui in omni pressúra sunt, per exhortatiónem, qua exhortámur et ipsi a Deo. Quóniam sicut abúndant passiónes Christi in nobis: ita et per Christum abúndat consolátio nostra. Sive autem tribulámur pro vestra exhortatióne et salúte, sive consolámur pro vestra consolatióne, sive exhortámur pro vestra exhortatióne et salúte, quæ operátur tolerántiam earúndem passiónum, quas et nos pátimur: ut spes nostra firma sit pro vobis: sciéntes, quod, sicut sócii passiónum estis, sic éritis et consolatiónis: in Christo Jesu, Dómino nostro. [Graduale] !Ps 8:6-7 Glória et honóre coronásti eum. V. Et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine. Allelúja, allelúja. V. Hic est Sacérdos, quem coronávit Dóminus. Allelúja. [Tractus] !Ps 8:6-7 Glória et honóre coronásti eum. V. Et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine. !Ps 8:6-7 Glória et honóre coronásti eum. V. Et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine. !Ps 111:1-3 Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. V. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. V. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum. !Matt 16:24-27 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Si quis vult post me veníre,~ ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me. Qui enim voluerit~ ánimam suam salvam fácere, perdet eam: qui autem perdíderit ánimam suam propter~ me, invéniet eam. Quid enim prodest hómini, si mundum univérsum lucrétur, ánimæ~ vero suæ detriméntum patiátur? Aut quam dabit homo commutatiónem pro ánima sua?~ Fílius enim hóminis ventúrus est in glória Patris sui cum Angelis suis: et tunc~ reddet unicuíque secúndum ópera ejus. [Offertorium] !Ps 88:21-22 Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur~ ei, et bráchium meum confortábit eum. [Secreta] Múnera tibi, Dómine, dicáta sanctífica: et, intercedénte beáto N. Mártyre tuo~ atque Pontífice, per éadem nos placátus inténde. $Per Dominum [Communio] !Ps 20:4 Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso. [Postcommunio] Hæc nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et, intercedénte beáto N. Mártyre~ tuo atque Pontífice, coeléstis remédii fáciat esse consórtes. $Per Dominum