[Name] Commune Plurimorum Martyrum Intret in conspectu [Rule] [Introitus] !Ps 78:11-12; 78:10 v. Intret in conspéctu tuo, Dómine, gémitus compeditórum: redde vicínis nostris~ séptuplum in sinu eórum: víndica sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est. !Ps 78:1 Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam: polluérunt templum sanctum tuum: posuérunt Jerúsalem~ in pomórum custódiam. &Gloria v. Intret in conspéctu tuo, Dómine, gémitus compeditórum: redde vicínis nostris~ séptuplum in sinu eórum: víndica sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est. [Oratio] Beatórum Mártyrum paritérque Pontíficum nos, quǽsumus, Dómine, festa tueántur:~ et eórum comméndet orátio veneránda. $Per Dominum. [Lectio] Léctio libri Sapiéntiæ !Sap 3:1-8 Justorum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum mortis. Visi sunt oculis insipiéntium mori: et æstimála est afflíctio exitus illórum: et quod a nobis est iter, extermínium: illi autem sunt in pace. Et si coram homínibus torménta passi sunt, spes illórum immortalitáte plena est. In paucis vexáti, in multis bene disponéntur: quóniam Deus tentávit eos, et invenit illos dignos se. Tamquam aurum in fornáce probávit illos, et quasi holocáusti hóstiam accépit illos, et in témpore erit respéctus illorum. Fulgébunt justi, et tamquam scintíllæ in arundinéto discúrrent. Judicábunt natiónes, et dominabúntur pópulis, et regnábit Dóminus illórum in perpétuum. [Graduale] !Exod 15:11 Gloriósus Deus in Sanctis suis: mirábilis in majestáte, fáciens~ prodígia. !Exod 15:6 V. Déxtera tua, Dómine, glorificáta est in virtúte: déxtera manus tua confrégit~ inimícos. Allelúja, allelúja. !Eccl 44:14 Córpora Sanctórum in pace sepúlta sunt, et nómina eórum vivent in generatiónem~ et generatiónem. Allelúja. [Tractus] !Exod 15:11 Gloriósus Deus in Sanctis suis: mirábilis in majestáte, fáciens~ prodígia. !Exod 15:6 V. Déxtera tua, Dómine, glorificáta est in virtúte: déxtera manus tua confrégit~ inimícos. !Ps 125:5-6. Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent. V. Eúntes ibant et flébant, mitténtes sémina sua. V. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam. !Luc 21:9-19 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum audieritis proelia et~ seditiónes, nolíte terréri: opórtet primum hæc fíeri, sed nondum statim finis.~ Tunc dicébat illis: Surget gens contra gentem, et regnum advérsus regnum. Et~ terræmótus magni erunt per loca, et pestiléntiæ, et fames, terrorésque de coelo,~ et signa magna erunt. Sed ante hæc ómnia injícient vobis manus suas, et~ persequéntur tradéntes in synagógas et custódias, trahéntes ad reges et~ praesides propter nomen meum: contínget autem vobis in testimónium. Pónite ergo~ in córdibus vestris non præmeditári, quemádmodum respondeátis. Ego enim dabo~ vobis os et sapiéntiam, cui non potérunt resístere et contradícere omnes~ adversárii vestri. Tradémini autem a paréntibus, et frátribus, et cognátis, et~ amícis, et morte affícient ex vobis: et éritis ódio ómnibus propter nomen meum:~ et capíllus de cápite vestro non períbit. In patiéntia vestra possidébitis~ ánimas vestras. [Offertorium] !Ps 67:36 Mirábilis Deus in Sanctis suis: Deus Israël, ipse dabit virtútem et fortitúdinem~ plebi suæ: benedíctus~ Deus, allelúja. (sed post Septuagesimam dicitur) Deus. [Secreta] Adésto, Dómine, supplicatiónibus nostris, quas in Sanctórum tuórum~ commemoratióne deférimus: ut, qui nostræ justítiæ fidúciam non habémus, eórum,~ qui tibi placuérunt, méritis adjuvémur. $Per Dominum. [Communio] !Sap 3:4-6 Et si coram homínibus torménta passi sunt, Deus tentávit eos: tamquam aurum in~ fornáce probávit eos, et quasi holocáusta accépit eos. [Postcommunio] Quǽsumus, Dómine, salutáribus repléti mystériis: ut, quorum sollémnia~ celebrámus, eórum oratiónibus adjuvémur. $Per Dominum