[Name] Commune Plurimorum Martyrum Sapientiam Sanctorum [Rule] [Introitus] !Eccli 44:15; 44:14 v. Sapiéntiam Sanctórum narrent populi, et laudes eórum núntiet ecclésia: nómina~ autem eórum vivent in sǽculum sǽculi. !Ps 32:1 Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio. &Gloria v. Sapiéntiam Sanctórum narrent populi, et laudes eórum núntiet ecclésia: nómina~ autem eórum vivent in sǽculum sǽculi. [Oratio] Deus, qui nos concédis sanctórum Mártyrum tuórum N. et N. natalítia cólere: da~ nobis in ætérna beatitúdine de eórum societáte gaudére. $Per Dominum [Lectio] Lectio libri Sapientiæ !Sap 5:16-20 Justi autem in perpétuum vivent, et apud Dóminum est merces eórum, et cogitátio~ illórum apud Altíssimum. Ideo accípient regnum decóris, et diadéma speciéi de manu~ Dómini: quóniam déxtera sua teget eos, et bráchio sancto suo deféndet illos.~ Accípiet armatúram zelus illíus, et armábit creatúram ad ultiónem inimicórum.~ Induet pro thoráce justítiam, et accípiet pro gálea judícium certum. Sumet scutum~ inexpugnábile æquitátem. [Graduale] !Ps 123:7-8 Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium. V. Láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus: adjutórium nostrum in nómine~ Dómini, qui fecit cœlum et terram. Allelúja, allelúja. !Ps 67:4 Justi epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei: et delecténtur in lætítia.~ Alleluja. [Tractus] !Ps 123:7-8 Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium. V. Láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus: adjutórium nostrum in nómine~ Dómini, qui fecit cœlum et terram. !Ps 125:5-6 Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent. V. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua. V. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 6:17-23 In illo témpore: Descéndens Jesus de monte, stetit in loco campéstri, et turba~ discipulórum ejus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Judǽa, et Jerúsalem, et~ marítima, et Tyri, et Sidónis, qui venérant, ut audírent eum et sanaréntur a~ languóribus suis. Et, qui vexabántur a spirítibus immúndis, curabántur. Et omnis~ turba quærébat eum tángere: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes. Et~ ipse, elevátis oculis in discípulos suos, dicébat: Beáti, páuperes: quia vestrum~ est regnum Dei. Beáti, qui nunc esurítis: quia saturabímini. Beáti, qui nunc~ fletis: quia ridébitis. Beáti éritis, cum vos óderint hómines, et cum~ separáverint vos et exprobréverint, et ejécerint nomen vestrum tamquam malum,~ propter Fílium hóminis. Gaudéte in illa die et exsultáte: ecce enim, merces~ vestra multa est in cœlo. [Offertorium] !Ps 149:5-6 Exsultábunt Sancti in glória, lætabúntur in cubílibus suis: exaltatiónes Dei in~ fáucibus~ eórum, allelúja. (sed post Septuagesimam dicitur) eórum. [Secreta] Múnera tibi, Dómine, nostra devotiónis offérimus: quæ et pro tuórum tibi grata~ sint honóre Justórum, et nobis salutária, te miseránte, reddántur. $Per Dominum [Communio] !Luc 12:4 Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui vos persequúntur. [Postcommunio] Præsta nobis, quǽsumus, Dómine: intercedéntibus sanctis Martýribus tuis N. et N.;~ ut, quod ore contíngimus, pura mente capiámus. $Per Dominum