[Name] Commune plurimorum martirum extra Tempus Paschale; Salus autem [Introitus] !Ps 36:39 v. Salus autem justórum a Dómino: et protéctor eórum est in témpore~ tribulatiónis. !Ps 36:1 Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem. &Gloria v. Salus autem justórum a Dómino: et protéctor eórum est in témpore~ tribulatiónis. [Oratio] Deus, qui nos ánnua sanctórum Mártyrum tuórum et N. sollemnitáte lætíficas:~ concéde propítius; ut, quorum gaudémus méritis, accendámur exémplis. $Per Dominum [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebraeos. !Hebr 10:32-38 Fratres: Rememorámini prístinos dies, in quibus illumináti magnum certámen sustinuístis passiónum: et in áltero quidem oppróbriis et tribulatiónibus spectáculum facti: in áltero autem sócii táliter conversántium effécti. Nam et vinctis compássi estis, et rapínam bonórum vestrórum cum gáudio suscepístis, cognoscéntes vos habere meliórem et manéntem substántiam. Nolíte itaque amíttere confidéntiam vestram, quæ magnam habet remuneratiónem. Patiéntia enim vobis necéssaria est: ut, voluntátem Dei faciéntes, reportétis promissiónem. Adhuc enim módicum aliquántulum, qui ventúrus est, véniet, et non tardábit. Justus autem meus ex fide vivit. [Graduale] !Ps 33:18-19 Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum~ liberávit eos. V. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvábit.~ Allelúja, allelúja. V. Te Mártyrum candidátus laudat exércitus, Dómine. Allelúja. [Tractus] !Ps 33:18-19 Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum~ liberávit eos. V. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvábit. !Ps 125:5-6 Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent. V. Eúntes ibant et flébant, mitténtes sémina sua. V. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam. !Luc 12:1-8 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Atténdite a ferménto pharisæórum,~ quod est hypócrisis. Nihil autem opértum est, quod non revelétur: neque~ abscónditum, quod non sciátur. Quóniam, quæ in ténebris dixístis, in lúmine~ dicéntur: et quod in aurem locuti estis in cubículis, prædicábitur in tectis.~ Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui occídunt corpus, et post~ hæc non habent ámplius quid fáciant. Osténdam autem vobis, quem timeátis: timéte~ eum, qui, postquam occídent, habet potestátem míttere in gehénnam. Ita dico~ vobis: hunc timéte. Nonne quinque pásseres véneunt dipóndio, et unus ex illis~ non est in oblivióne coram Deo? Sed et capílli cápitis vestri omnes numerári~ sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus pluris estis vos. Dico autem vobis:~ Omnis, quicúmque conféssus fúerit me coram homínibus, et Fílius hóminis~ confiténtur illum coram Angelis Dei. [Offertorium] !Sap 3:1-3 Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiae: visi~ sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in~ pace, allelúja. (sed post Septuagesimam dicitur) pace. [Secreta] Oblátis, quǽsumus, Dómine, placáre munéribus: et, intercedéntibus sanctis~ Martýribus tuis N. et N., a cunctis nos defénde perículis. $Per Dominum [Communio] !Matt 10:27 Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine, dicit Dóminus: et quod in aure~ audítis, prædicáte super tecta. [Postcommunio] Hæc nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et, intercedéntibus sanctis~ Martýribus tuis N. et N., coeléstis remédii fáciat esse consórtes. $Per Dominum