[Name] Commune Doctoris; In medio [Rule] Gloria [Introitus] !Eccli 15:5 v. In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ~ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.) !Ps 91:2 Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. &Gloria v. In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ~ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.) [Oratio] Deus, qui pópulo tuo ætérnæ salútis beátum N. minístrum tribuísti: præsta,~ quǽsumus; ut, quem Doctórem vitæ habúimus in terris, intercessórem habére~ mereámur in cœlis. $Per Dominum. [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum !2 Tim 4:1-8 Caríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est~ vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum ejus: prǽdica verbum,~ insta opportúne, importune: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia,~ et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt,~ sed ad sua desidéria, coacervábunt sibi magistros, pruriéntes áuribus,~ et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur.~ Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium~ tuum ímple. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis~ meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi.~ In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus~ in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui~ díligunt advéntum ejus. [Graduale] !Ps 36:30-31 Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. V. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus. Allelúja,~ allelúja. !Eccli 45:9 Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja. [Tractus] !Ps 36:30-31 Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. V. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus. !Ps 111:1-3 v. Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. V. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. V. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi. [GradualeP] Allelúja, allelúja. !Eccli 45:9 Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. !Osee 14:6 Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 5:13-19 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal~ evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et~ conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. Non potest cívitas abscóndi supra~ montem pósita. Neque accéndunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super~ candelábrum, ut lúceat ómnibus qui in domo sunt. Sic lúceat lux vestra coram~ homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in~ cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni~ sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra,~ jota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo~ sólverit unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus~ vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur~ in regno cœlórum. [Offertorium] !Ps 91:13 Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est, multiplicábitur.~ ~(Allelúja.) [Secreta] !Pro Doctore Pontifice Sancti N. Pontíficis tui atque Doctóris nobis, Dómine, pia non desit orátio:~ quæ et múnera nostra concíliet; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat. $Per Dominum. [Secreta1] !Pro Doctore non Pontifice Sancti N. Confessóris tui atque Doctóris nobis, Dómine, pia non desit orátio:~ quæ et múnera nostra concíliet; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat. $Per Dominum. [Communio] !Luc 12:42 Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det~ illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.) [Postcommunio] !Pro Doctore Pontifice Ut nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus N. Póntifex tuus et Doctor~ egrégius, quǽsumus, precátor accédat. $Per Dominum [Postcommunio1] !Pro Doctore non Pontifice Ut nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus N. Conféssor tuus et~ Doctor egrégius, quǽsumus, precátor accédat. $Per Dominum [Lectio1] Léctio libri Sapiéntiæ !Eccli 39:6-14 Justus cor suum tradet ad vigilándum dilúculo ad Dóminum, qui fecit illum, et in conspéctu Altíssimi deprecábitur. Apériet os suum in oratióne, et pro delíctis suis deprecábitur. Si enim Dóminus magnus volúerit, spíritu intellegéntias replébit illum: et ipse tamquam imbres mittet elóquia sapiéntiæ suæ, et in oratióne confitébitur Dómino: et ipse díriget consílium ejus et disciplínam, et in abscónditis suis consiliábitur. Ipse palam fáciet disciplínam doctrínæ suæ, et in lege testaménti Dómini gloriábitur. Collaudábunt multi sapiéntiam ejus, et usque in sǽculum non delébitur. Non recédet memória ejus, et nomen ejus requirétur a generatióne in generatiónem. Sapiéntiam ejus enarrábunt gentes, et laudem ejus enuntiábit ecclésia.