[Name] Commune Confessoris Pontificis;Sacerdotes [Introitus] !Ps 131,9-10. v. Sacerdótes tui, Dómine, índuant justítiam, et sancti tui exsúltent: propter~ David servum tuum, non avértas fáciem Christi tui. !Ps 131:1 Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus. &Gloria v. Sacerdótes tui, Dómine, índuant justítiam, et sancti tui exsúltent: propter~ David servum tuum, non avértas fáciem Christi tui. [Oratio] Exáudi, quǽsumus, Dómine, preces nostras, quas in beáti N. Confessóris~ tui atque Pontíficis sollemnitáte deférimus: et, qui tibi digne méruit famulári,~ ejus intercedéntibus méritis, ab ómnibus nos absólve peccátis. $Per Dominum [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos. !Hebr 7:23-27 Fratres: Plures facti sunt sacerdótes, idcírco quod morte prohiberéntur~ permanére: Jesus autem, eo quod máneat in ætérnum, sempitérnum habet~ sacerdótium. Unde et salváre in perpétuum potest accedéntes per~ semetípsum ad Deum: semper vivens ad interpellándum pro nobis. Talis~ enim decébat, ut nobis esset póntifex, sanctus, ínnocens, impollútus,~ segregátus a peccatóribus, et excélsior cœlis factus: qui non habet~ necessitátem cotídie, quemádmodum sacerdótes, prius pro suis delíctis~ hóstias offérre, déinde pro pópuli: hoc enim fecit semel, seípsum~ offeréndo, Jesus Christus, Dóminus noster. [Graduale] !Ps 131:16-17 Sacerdótes ejus índuam salutári: et sancti ejus exsultatióne exsultábunt. V. Illuc prodúcam cornu David: parávi lucérnam Christo meo. Allelúja, allelúja. !Ps 109:4 Jurávit Dóminus, et non poenitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum~ órdinem Melchísedech. Allelúja. [Tractus] !Ps 111:1-3 Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. V. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. V. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi. [GradualeP] Allelúja, allelúja !Ps 109:4. Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum~ órdinem Melchísedech. Allelúja. !Eccli 45:9 V. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ Sancti Evangélii secúndum Matthéum. !Matt 24:42-47. In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vigiláte ergo, quia nescítis qua~ hora Dóminus vester ventúrus sit. Illud autem scitóte, quóniam si sciret~ paterfamólias qua hora fur ventúrus esset, vigiláret útique, et non síneret~ pérfodi domum suam. Ideo et vos estóte paráti: quia qua nescítis hora Fílius~ hóminis ventúrus est. Quis, putas, est fidélis servus, et prudens, quem~ constítuit dóminus suus super famíliam suam ut det illis cibum in témpore?~ Beátus ille servus, quem cum vénerit dóminus ejus, invénerit sic faciéntem. Amen~ dico vobis, quóniam super ómnia bona sua constítuet eum. [Offertorium] @Commune/C5:Offertorium [Secreta] Sancti N. Confessóris tui atque Pontíficis, quǽsumus, Dómine, ánnua~ sollémnitas pietáti tuæ nos reddat accéptos: ut, per hæc piæ placatiónis offícia,~ et illum beáta retribútio comitétur, ei nobis grátiæ tuæ dona concíliet. $Per Dominum [Communio] @Commune/C5:Communio [Postcommunio] Deus, fidélium remunerátor animárum: præsta; ut, beáti N. Confessóris tui~ atque Pontíficis, cujus venerándam celebrámus festivitátem, précibus~ indulgéntiam consequámur. $Per Dominum