![: :] #RITUS INITIALES !Cum chorus Prælegendum intonat, Sacerdos cum Ministris ad altare procedit: !!PRÆLEGENDUM !Prælegendum omittitur in missis ferialibus totius anni et in dominicis Quadragesimæ. !Sacerdos sub silentio acclinis orat. Pro opportunitate hanc vel aliam congruam orationem secreto dicere potest: v. Ad tuum altáre concurro, ætérne omnípotens Deus, et prece, qua váleo, tuam misericórdiam pro mea popuíque salúte expósco, offerens hoc sacrifícium maiestáti tuæ, quod grate dignéris ipse suscípere, eiúsque intervéntu, quia pius es, petitioni meæ efféctum concéde. Da menti meæ intentiónem, quæ suscípiat profúndam bonitátem tuam. Da sic te pétere pro pópulo, ut tuo se gratulétur muníri præsídio. Da mihi lácrimas ex tuo afféctu intérnas, quæ peccatórum possint exsólvere víncula et acquírere grátiam postulátam. ![: :] !Sacerdos osculatur altare nihil dicens. Postea cum ministris sedem petit. ![: Introit = Praqelengendum started the mass:] ![: no Kyrie :] # Gloria !In feriis totius anni et in dominicis Quadragesimæ, omissis «Gloria in excelsis» (n. 4) et oratione Post Gloriam (n. 6), postquam osculatus fuerit altare, et sedem petierit, Sacerdos populum salutat (n. 7)... Deinde legitur prima lectio (n. 8). !Deinde cantatur hymnus: v. Gloria in excélsis Deo, et in terra pax homínibus bonæ voluntátis. Laudámus te, benedícimus te, adorámus te, glorificámus te, grátias ágimus tibi propter magnam glóriam tuam, Dómine Deus Rex cæléstis, Deus Pater omnípotens. Dómine Fili unigénite Iesu Christe, Dómine Deus, Agnus Dei Fílius Patris. Qui tollis peccáta mundi, miserére nobis. Qui tollis peccáta mundi, súscipe deprecatiónem nostram. Qui sedes ad déxteram Patris, miserére nobis. Quóniam tu solus Sanctus, tu solus Dóminus, tu solus Altíssimus Iesu Christe, cum Sancto Spíritu in glória Dei Patris. Amen. !*S 5. In sollemnitatibus, sicut in Proprio indicatur, post hymnum «Gloria in excelsis», chorus Trisagion canit. # ORATIO POST GLORIAM !6. Post hymnum «Gloria in excelsis» aut post Trisagion, si hoc canendum est, Sacerdos Orationem Post Gloriam extensis manibus recitat. _ !Nisi specialis conclusio indicetur in Proprio, Sacerdos Orationem Post Gloriam hac formula concludit: _ v. Per misericórdiam tuam, Deus noster, qui es benedíctus, et vivis et omnia regis in sæcula sæculórum. R. Amen. #LITURGIA VERBI !7. Sacerdos populum salutat, dicens: S. Dóminus sit semper vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. _ !8. Deinde lector prophetiam legit: _ !! PROPHETIA v. Lectio libri... . . . R. Deo gratias. !In fine lectionis omnes respondet: R. Amen _ !Sive in feriis, sive in dominicis Quadragesimæ, loco prophetiæ, lectio sapientialis ac lectio historica leguntur, ex Vetere Testamento desumptæ. Feriis IV et VI Quadragesimæ, pro psallendo canuntur Threni. !9. Post prophetiam, chorus Psallendum canit. !! PSALLENDUM !10. In præcipius festivitatus Martyrum, post Prophetiam et Psallendum, legi potest conclusio Passionis Martyris vel Martyrum, quorum memoria celebratur, ut invenitur in Passionario, cui adiungitur Canticum Danielis, dictum «Benedictiones»: !!BENEDICTIONES v. Benedíctus es Dómine, Deus Patrum nostrórum, et laudábilis et superexaltátus in sæcula. Amen. v. Et benedíctum nomen glóriæ tuæ, quod est sanctum, et laudábile et superexaltátum in sæcula. Amen. v. Benedíctus es in templo sancto honóris tui, et laudábilis et superexaltátus in sæcula. Amen. v. Benedícite ómnia ópera Dómini Dómino, laudáte et superexaltáte eum in sæcula sæculórum. Amen. v. Benedícite sancti et húmiles corde Dómino, laudáte et superexaltáte eum in sæcula sæculórum. Amen. v. Benedícite Ananía, Azaría et Mísael, Dómino, laudáte et superexaltáte eum in sæcula sæculórum. Amen. v. Quia liberávit nos ab ínferis et de manu mortis salvávit nos, v. Et erípuit nos de médio ardéntis flammæ et e médio ignis edúxit nos. v. Confitémini Dómino, quóniam bonus, quóniam in sæculum misericórdia eius. Amen. _ !11. Deinde lector apostolicam lectionem legit: !!APOSTOLUS v. Epístola... . . . R. Deo grátias. !In fine lectionis omnes respondent: R. Amen. ![: see Benedictiones before Epistola ;] # EVANGELIUM !12. Diaconus ad ambonem pergit, ministris cum incenso et cereis cum comitantibus, et, omnibus stantibus, dicit: D. Dóminus sit semper vobíscum. O. Et cum spíritu tuo. !13. Diaconus librum thurificat, et Evangelium proclamat: v. Evangélium... ... R. Glória tibi Dómine. !In fine lectionis omnes respondent: R. Amen. _ !In Vigilia Paschatis, lectionem evangelicam legit Episcopus vel ipse Sacerdos qui celebrationem præsidet. !14. Deinde fit homilia. ... ![: Credo before Communion ;] !15. Homilia expleta, chorus «Laudes» cantat !! PRÆPARATIO OBLATIONUM !16. Chorus intonat «Sacrificium». Si oblationes a populo faciendæ sunt, fideles tunc ad altare dona afferentes accedunt. !! SACRIFICIUM !17. Diaconus linteolum super altare extendit ibique patenam cum pane deponit. Item vinum et parum aquæ in calicem infundit. Deinde calicem in altari deponit. !Tunc Sacerdos hanc orationem secreto dicere potest: v. Hæc oblátio panis et vini, quæ a nobis indígnis fámulis tuis tuo est impósita altário, tu, ætérne omnípotens Deus, intúere vultu placábili. Áccipe conversatiónem nostram in sacrifícium acceptábile tuum, ut innováti per grátiam tuam mereámur tibi laudes persólvere plácitas. _ !18. Pro opportunitate, Sacerdos incensat oblationes et altare. Stans ad latus altaris lavat manus nihil dicens. !Deinde Sacerdos et diaconus sedem petunt. ![: :] ![: :] ![: :] # INTERCESSIONES SOLLEMNES !! ORATIO ADMONITIONIS !19. Stans ad sedem, Sacerdos Orationem Admonitionis recitat. ... !Nisi specialis conclusio indicetur in Proprio, Sacerdos Orationem Admonitionis hac formula concludit: v. Per misericórdiam ipsíus Dei nostri, qui est benedíctus et vivit et ómnia regit in sæcula sæculórum. R. Amen. !Aliæ communes conclusiones orationi admonitionis aptæ !20. Sacerdos ad orationem populum exhortatus dicens: v. Oremus. !Chorus acclamat: v. Hágios, Hágios, Hágios, Dómine Deus, Rex ætérne, tibi laudes et grátias. !21. Diaconus Diptychum recitat: v. Ecclésiam sanctam Cathólicam in oratiónibus in mente habeámus, ut eam Dóminus fide et spe et caritáte propítius ampliáre dignétur. R. Præsta, ætérne, omnípotens Deus. v. Omnes lapsos, captívos infírmos atque peregrínos in mente habeámus, ut eos Dóminus propítius respicére, redimére, sanáre et confortáre dignétur. R. Præsta, ætérne, omnípotens Deus. !22. Deinde Sacerdos Orationem Aliam recitat. !! ALIA ... !Cui ipse Sacerdos invariabilem conclusionem adiungite: v. Per misericórdiam tuam, Deus noster, in cuius conspéctu sanctórum Apostolórum et Mártyrum Confessórum atque Vírginum nómina recitántur. R. Amen. !23. Diaconus alia diptycha recitat: v. Ófferunt Deo Dómino oblatiónes Sacerdótes nostri N. N. Papa Roménsis, et réliqui pro se et pro omni clero, et plébibus Ecclesiæ síbimet consignátis, et pro univérsa fraternitáte.: R. Ófferunt pro se et pro univérsa fraternitáte. Item ófferunt univérsi Presbýteri, diáconi, clérici, ac pópuli circumadstántes in honórem Sanctórum, pro se et suis. R. Ófferunt pro se et pro univérsa fraternitáte. v. Faciéntes commemoratiónem beatissimórum Apostolórum et Mártyrum gloriósæ Sancte Maríæ Vírginis, Zacharíæ, Ioánnis, Iacóbi, Andréæ, Acíscli, Torquáti, Fructuósi, Félicis, Vincéntii, Eulógii, Iusti et Pastóris, Iustæ et Rufínæ, Euláliæ, item Euláliæ, Leocádiæ. R. Et ómnium Mártyrum. _ !! ORATIO POST NOMINA !24. Proclamationem Diptychorum Sacerdos Oratione post Nomina concludit. ... !Cui adiungit invariabilem formulam conclusionis: v. Quia tu es vita vivórum, sánitas infirmórum, ac réquies ómnium fidélium defunctórum in ætérna sæcula sæculórum. R. Amen. _ !! SIGNUM PACIS !25. Sacerdos recitat Orationem ad Pacem. !!ORATIO AD PACEM R. Amen !Post Orationem ad Pacem ordinarie dicitur connexionis formula, quæ sequitur: v. Quia tu es vera pax nostra et cáritas indisrúpta vivis tecum et regnas cum Spíritu Sancto, unus Deus, in sæcula sæculórum. R. Amen. _ !26. Sacerdos manus extendit super populum, dicens: v. Grátia Dei Patris omnipoténtis, pax ac diléctio Dómini nostri Iesu Christi, et communicátio Spíritus Sancti sit semper cum ómnibus vobis. R. Et cum homínibus bonæ voluntátis. !27. Deinde diaconus dicit populo: v. Quómodo astátis, pacem fácite. !28. Dum Sacerdos cum ministris, et fideles sibi invicem pacem et caritatem exprimunt signo visibili, chorus intonat Cantum ad Pacem:: !!CANTUS AD PACEM v. Pacem meam do vobis, pacem meam comméndo vobis. V. Non sicut mundus dat pacem, do vobis. R. Pacem meam do vobis, pacem meam comméndo vobis. V. Novum mandatum do vobis ut diligátis vos ínvicem. R. Pacem meam do vobis, pacem meam comméndo vobis. V. Glória et honor Patri et Fílio et Spíritui Sancto, in sæcula sæculórum. Amen. R. Pacem meam do vobis, pacem meam comméndo vobis. !In aliquibus festivitatibus, in Proprio indicatur specialis Cantus ad Pacem. # PREX EUCHARISTICA !29. Sacerdos ad altare procedit. Coram altare stans, dicit: S. Introíbo ad altáre Dei mei. R. Ad Deum qui lætíficat iuventútem meam. !Diaconus populus admonet: v. Aures ad Dóminum. R. Habémus ad Dóminum. !Extendens manus prosequitur Sacerdos: S. Sursum corda. R. Levémus ad Dóminum. S. Deo ac Dómino nostro Iesu Christo Fílio Dei, qui es in cælis, dignas laudas dignásque grátias referámus. R. Dignum et iustum est. _ !30. Deinde Sacerdos extensis manibus Illationem recitat vel cantat: !! ILLATIO ... !!31. Omnes cantant: v. Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt cæli et terra glóriae maiestátis tuæ. Hosánna Fílio David. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis. Hágios, Hágios, Hágios, Kýrie, o Theós. _ !32. Deinde Sacerdos extensis manibus Orationem Post Sanctus recitat vel cantat. !!ORATIO POST SANCTUS ... !33. Oratio Post Sanctus concluditur verbis «...ac Redemptor æternus», vel simili quadam formula, quæ inmediate connectitur cum Enarratione Institutionis: # Canon ![: :] ![: :] ![: :] ![: :] v. Qui prídie quam paterétur, accépit panem (Sacerdos accipit patenam cum pane et elevans oculos prosequitur:) et grátias agens, benedíxit ac fregit, dedítque discípulis suis, dicens: Accipite et manucate: HOC EST CORPUS MEUM QUOD PRO VOBIS TRADETUR. QUOTIESCUMQUE MANDUCAVERITIS _ Hoc facite in meam commemorationem. !Omnes respondent: R. Amen. !Sacerdos patenam in altare deponit. Accipiens calicem, sacerdos prosequitur: Simíliter et cálicem postquam cenávit dicens. HIC EST CALIX NOVI TESTAMENTI IN MEO SANGUINE QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDETUR IN REMISSIONEM PECCATORUM. QUOTIESCUMQUE BIBERITIS, _ Hoc facite in meam commemorationem. !Omnes respondent: R.Amen. !Sacerdos calicem in altare deponit. Extensis manibus dicit: v. Quotiescúmque manducavéritis panem hunc et cálicem istum bibéritis, mortem Dómini annuntiábitis donec véniat in claritáte de cælis. !Omnes acclamant: v. Sic crédimus, Dómine Iesu. # ORATIO POST PRIDIE !34. Deinde Sacerdos extensis manibus Orationem Post Pridie recitat vel cantat. ... !In fine orationis omnes respondent: R. Amen. !35. Nisi peculiaris doxologia indicetur in Proprio, iunctis manibus Sacerdos hac communi doxologia Precem Eucharisticam concludit: v. Te præstánte, sancte Dómine, quia tu hæc ómnia nobis indígnis servis tuis valde bona creas, sanctíficas, vivíficas + (Sacerdos, dum dicit vivificas, signo crucis sacra dona signat.) benedícis ac præstas nobis, ut sint benedícta a te Deo nostro in sæcula sæculórum. !Omnes respondent: R. Amen. ![: :] ![: :] ![: :] ![: :] # RITUS COMMUNIONIS !36. Sacerdos populum admonet, dicens: v. Fidem, qua corde crédimus, ore autem dicámus. !Et omnes professionem fidei proclamant: v. Crédimus in unum Deum Patrem omnipoténtem, Factórem cæli et terræ, visibílium ómnium et invisibílium Conditórem. Et in unum Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium Dei Unigénitum, et ex Patre natum ante ómnia sæcula. Deum ex Deo, Lumen ex Lúmine. Deum verum ex Deo vero, Natum non factum, Omoúsion Patri, hoc est, eiúsdem cum Patre substántiæ, Per quem ómnia facta sunt, quæ in cælo, et quæ in terra. Qui propter nos hómines, et propter nostram salútem, descendit de cælis, et incarnátus est de Spíritu Sancto ex María Vírgine, et homo factus est. Passus sub Póntio Piláto, sepúltus, tértia die resurréxit, ascéndit ad cælos, sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis. Inde ventúrus est iudicáre vivos et mórtuos, cuius regni non erit finis. Et in Spíritum Sanctum, Dóminum vivificatórem, et ex Patre et Fílio procedéntem. Cum Patre et Fílio adorándum et conglorificándum. Qui locútus est per prophétas. Et unam, sanctam, Cathólicam et Apostólicam Ecclésiam. Confitémur unum baptísma in remissiónem peccatórum. Expectámus resurrectiónem mortuórum et vitam ventúri sæculi. Amen. _ !! CANTUS AD CONFRACTIONEM !37. Nisi Proprium spcecialem Cantum ad Confractionem proponat, una ex sequentibus formulis eligatur: v. Suscipiátur, Dómine, sacrifícium nostrum in conspéctu tuo, ut pláceat tibi. _ !Dum Cantus ad Confractionem in choro canitur, Sacerdos panem consecratum frangit, et partes eius collocat in forma crucis supra patenam, enuntians mysteria Christi, quæ in anno liturgico commemorantur. !1.Corporátio, 2. Natívitas, 3. Circumcísio, 4. Apparítio , 5. Pássio, 6. Mors, 7. Resurréctio, 8. Glória, 9. Regnum _ !38. Sacerdos manibus iunctis dicit: v. Orémus. !Deinde recitat textum variabilem, qui Orationem Dominicam introducit. !! AD ORATIONEM DOMINICAM !39. Manibus extensis prosequitur: v. Pater noster qui es in cælis: R. Amen. v. Sanctificétur nomen tuum. R. Amen. v. Advéniat Regnum tuum. R. Amen. v. Fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. R. Amen. v. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie. R. Amen. v. Et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. R. Amen. v. Et ne nos indúcas in tentatiónem. R. Amen. v. Sed líbera nos a malo. R. Amen. v. Liberáti a malo, confirmáti semper in bono, tibi servíre mereámur Deo ac Dómino nostro. Pone Dómine, finem peccátis nostris, da gáudium tribulátis, præbe redemptiónem captívis, sanitátem infírmis, requiémque defúnctis. _ v. Concéde pacem et securitátem in ómnibus diébus nostris. Frange audácium inimicórum nostrórum. Et exáudi, Deus, oratiónes servórum tuórum, ómnium fidélium christianórum, in hac die et in omni témpore. v. Per Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen. !40. Sacerdos patenam et calicem parum elevat, ea ostendens populo, et dicens: v. Sancta sanctis. (41. Particulam panis consecrati REGNUM immittit in calicem, dicens:) Et coniúnctio Córporis et Sánguinis Dómini nostri Iesu Christi sit suméntibus et potántibus nobis ad véniam, et defúnctis fidélibus præstétur ad réquiem. !42. Diaconus populum admonet: v. Humiliáte vos ad benedictiónem. !Omnes respondent: v. Deo grátias. S. Dóminus sit semper vobíscum. O. Et cum spíritu tuo. !Manus extendens Sacerdos populum benedicit: !!BENEDICTIO !Nisi specialis formula indicetur in Proprio, Sacerdos benedictionem ita concludat: v. Per misericórdiam ipsíus Dei nostri, qui est benedíctus, et vivit et ómnia regit, in sæcula sæculórum. R. Amen. !43. Antequam sumat Corpus et Sanguinem Christi, Sacerdos hanc orationem secreto dicere potest: v. Huius, Dómine, sacraménti libátio peccatórum nostrórum máculas tergat, et ad peragéndum iniúnctum offícium nos idóneos reddat; quátenus tuo ibíque muníti suffrágio, et sanctitátis ornaménto floreámur, et Sanctórum tuórum mereámur habéri consórtio. !Sacerdos sacramenta Corporis et Sanguinis Domini sumit, deinde ipsa dona diacono præbet. !44. Sacramentum Corporis Christi Sacerdos populo distribuit, dicens: v. Corpus Christi sit salvátio tua. !Diaconus calicem populo ministrat, dicens:: v. Sanguis Christi máneat tecum redémptio vera. ![: :] ![: :] # CANTUS AD ACCEDENTES !Dum sacra communio distribuitur, Cantus ad Accedentes canitur. Nisi peculiaris formula «Ad accedentes» indicetur in Proprio, hic textus communis adhibeatur: v. Gustate et videte quam suavis est Dominus, allelúia, allelúia, allelúia. V. Benedícam Dóminum in omni témpore, semper laus eius in ore meo. R. Allelúia, allelúia, allelúia. V. Redímet Dóminus ánimas servórum suórum, et non relínquet omnes qui sperant in eum. R. Alletúia, allelúia, allelúia. V. Glória et honor Patri et Fílio et Spíritui Sancto in sæcula sæculórum. Amen. R. Allelúia, allelúia, allelúia. ![: :] !45. Expleta sacræ communionis distributione, chorus cantat Antiphonam post Communionem: !! ANTIPHONA POST COMMUNIONEM v. Refécti Christi córpore et sánguine, te laudámus, Dómine. R. Allelúia, allelúia, allelúia. # COMPLETURIÆ !46. Deinde Sacerdos stans recitat Orationem Completuriam. Nisi specialis textus Completuriæ indicetur in Proprio, adhibeatur una ex sequentibus formulis communibus: v. Passiónis Domínicæ cálicem delibántes et sacrosáncti córporis suavitátem gustántes, grátias et laudes ei referámus, in domo eius læ et hílares ambulántes. R. Amen. v, Per misericórdiam ipsíus Christi Dei nostri, qui cum Patre et Spíritu Sancto, unus Deus, vivit et regnat in sæcula sæculórum. R. Amen. # CONCLUSIO !47. Sacerdos populum salutat dicens: S. Dóminus sit semper vobíscum. O. Et cum spíritu tuo. !Dicit diaconus: v. Sollémnia compléta sunt. In nómine Dómini nostri Iesu Christi votum nostrum sit accéptum cum pace. O. Deo grátias.