[Rank] Inventione Sanctæ crucis;;Duplex II classis;;5.1;; [Rule] Gloria Credo Prefatio=Quad5 [Introitus] !Gal 6:14. v. Nos autem gloriári opórtet in Cruce Dómini nostri Jesu Christi: in quo est salus, vita et resurréctio nostra: per quem salváti et liberáti sumus, allelúja, allelúja. !Ps 66:2. Deus misereátur nostri, et benedícat nobis: illúminet vultum suum super nos, et misereátur nostri. &Gloria v. Nos autem gloriári opórtet in Cruce Dómini nostri Jesu Christi: in quo est salus, vita et resurréctio nostra: per quem salváti et liberáti sumus, allelúja, allelúja. [Oratio] Deus, qui in præclára salutíferæ Crucis Inventióne passiónis tuæ mirácula suscitásti: concéde; ut, vitális ligni prétio, ætérnæ vitæ suffrágia consequámur: $Qui vivis [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippenses !Phil 2:5-11 Fratres: Hoc enim sentíte in vobis, quod et in Christo Jesu: qui, cum in forma Dei esset, non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo: sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, in similitúdinem hóminum factus, et hábitu invéntus ut homo. Humiliávit semetípsum, factus obédiens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltávit illum: et donávit illi nomen, quod est super omne nomen: (hic genuflectitur) ut in nómine Jesu omne genu flectátur cœléstium, terréstrium et infernórum: et omnis lingua confiteátur, quia Dóminus Jesus Christus in glória est Dei Patris. [Graduale] Allelúja, allelúja. !Ps 95:10 Dícite in géntibus, quia Dóminus regnávit a ligno. Allelúja. V. Dulce lignum, dulces clavos, dúlcia ferens póndera: quæ sola fuísti digna sustinére Regem cœlórum et Dóminum. Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 3:1-15 In illo témpore: Erat homo ex pharisǽis, Nicodémus nómine, princeps Judæórum. Hic venit ad Jesum nocte et dixit ei: Rabbi, scimus, quia a Deo venísti magíster; nemo enim potest hæc signa fácere, quæ tu facis, nisi fúerit Deus cum eo. Respóndit Jesus et dixit ei: Amen, amen, dico tibi, nisi quis renátus fúerit dénuo, non potest vidére regnum Dei. Dicit ad eum Nicodémus: Quómodo potest homo nasci, cum sit senex? Numquid potest in ventrem matris suæ iteráto introíre et renásci? Respóndit Jesus: Amen, amen, dico tibi, nisi quis renátus fúerit ex aqua et Spíritu Sancto, non potest introíre in regnum Dei. Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spíritu, spíritus est. Non miréris, quia dixi tibi: opórtet vos nasci dénuo. Spíritus, ubi vult, spirat, et vocem ejus audis, sed nescis, unde véniat aut quo vadat: sic est omnis, qui natus est ex spíritu. Respóndit Nicodémus et dixit ei: Quómodo possunt hæc fíeri? Respóndit Jesus et dixit ei: Tu es magíster in Israël, et hæc ignóras? Amen, amen, dico tibi, quia, quod scimus, lóquimur, et quod vídimus, testámur, et testimónium nostrum non accípitis. Si terréna dixi vobis et non créditis: quómodo, si díxero vobis cœléstia, credétis? Et nemo ascéndit in cœlum, nisi qui descéndit de cœlo, Fílius hóminis, qui est in cœlo. Et sicut Móyses exaltávit serpéntem in desérto: ita exaltári opórtet Fílium hóminis, ut omnis, qui credit in ipsum, non péreat, sed hábeat vitam ætérnam. [Offertorium] !Ps 117:16; 117:17 Déxtera Dómini fecit virtútem, déxtera Dómini exaltávit me: non móriar, sed vivam et narrábo ópera Dómini, allelúja. [Secreta] Sacrifícium, Dómine, quod tibi immolámus, placátus inténde: ut ab omni nos éruat bellórum nequítia, et per vexíllum sanctæ Crucis Fílii tui, ad conteréndas potestátis advérsæ insídias, nos in tuæ protectiónis securitáte constítuat. $Per eundem [Communio] ! Per signum Crucis de inimícis nostris líbera nos, Deus noster, allelúja. [Postcommunio] Repléti alimónia cœlésti et spiritáli póculo recreáti, quǽsumus, omnípotens Deus: ut ab hoste malígno deféndas, quos per lignum sanctæ Crucis Fílii tui, arma justítiæ pro salúte mundi, triumpháre jussísti. $Per eundem [Commemoratio Oratio] !Pro Ss. Alexandro I Papa, Eventio et Theodulo Mm. ac Juvenale Ep. et Conf. Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui sanctórum tuórum Alexándri, Evéntii, Theodúli atque Juvenális natalítia cólimus; a cunctis malis imminéntibus, eórum intercessiónibus, liberémur. $Per Dominum [Commemoratio Secreta] !Pro Ss. Alexandro I Papa, Eventio et Theodulo Mm. ac Juvenale Ep. et Conf. Super has hóstias, quǽsumus, Dómine, benedíctio copiósa descéndat: quæ et sanctificatiónem nobis cleménter operátur, et de Sanctórum nos sollemnitáte lætíficet. $Per Dominum [Commemoratio Postcommunio] !Pro Ss. Alexandro I Papa, Eventio et Theodulo Mm. ac Juvenale Ep. et Conf. Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedéntibus sanctis tuis Alexándro, Evéntio, Theodúlo et Juvenále, sentiámus efféctum. $Per Dominum