[Rank] S. Roberti Bellarmino Episcopi Confessoris et Ecclesiæ Doctoris;;Duplex;;3;;vide C4a [Name] Roberte [Rule] Gloria CredoDA [Oratio] Deus, qui ad errórum insídias repelléndas et apostólicæ Sedis jura propugnánda, beátum Robértum Pontíficem tuum atque Doctórem mira eruditióne et virtúte decorásti: ejus méritis et intercessióne concéde; ut nos in veritátis amóre crescámus et errántium corda ad Ecclésiæ tuæ rédeant unitátem. $Per Dominum [Lectio] Léctio libri Sapiéntiæ !Sap 7:7-14 Optávi, et datus est mihi sensus: et invocávi, et venit in me spíritus sapiéntiæ: et præpósui illam regnis et sédibus, et divítias nihil esse duxi in comparatióne illíus: nec comparávi illi lápidem pretiósum: quóniam omne aurum in comparatióne illíus arena est exígua, et tamquam lutum æstimábitur argéntum in conspéctu illíus. Super salútem et spéciem diléxi illam, et propósui pro luce habére illam: quóniam inexstinguíbile est lumen illíus. Venérunt autem mihi ómnia bona páriter cum illa, et innumerábilis honéstas per manus illíus, et lætátus sum in ómnibus: quóniam antecedébat me ista sapiéntia, et ignorábam, quóniam horum ómnium mater est. Quam sine fictióne dídici et sine invídia commúnico, et honestátem illíus non abscóndo. Infinítus enim thesáurus est homínibus: quo qui usi sunt, partícipes facti sunt amicítiæ Dei, propter disciplínæ dona commendáti. [GradualeP] Allelúja, allelúja. V. Qui docti fúerint fulgébunt quasi splendor firmaménti. Allelúja. V. Qui ad justítiam erúdiunt multos quasi stellæ in perpétuas æternitátes. Allelúja. [Graduale] !Eccli 44:16 Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo. !Eccli 44:20 Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi. Allelúja, allelúja. V. Qui ad justítiam erúdiunt multos quasi stellæ in perpétuas æternitátes. Allelúja. [Tractus] !Ps 91:2; 91:3; 91:5 Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. V. Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. V. Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua, et in opéribus mánuum tuárum exsultábo. [Offertorium] !Ps 72:28 Mihi autem adhærére Deo bonum est, pónere in Dómino Deo spem meam: ut annúntiem omnes prædicatiónes tuas in portis fíliæ Sion, allelúja. [Secreta] Hóstias tibi, Dómine, in odórem suavitátis offérimus: et præsta; ut, beáti Robérti mónitis et exémplis edócti, per sémitam mandatórum tuórum dilatáto corde currámus. $Per Dominum. [Communio] !Matt 5:14; 5:16 Vos estis lux mundi: sic lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum qui in cœlis est, allelúja. [Postcommunio] Sacraménta, quæ súmpsimus, Dómine Deus noster, in nobis fóveant caritátis ardórem: quo beátus Robértus veheménter accénsus, pro Ecclésia tua se júgiter impendébat. $Per Dominum