[Rank] S. Philippi Neri Confessoris;;Duplex;;3;;vide C5 [Rule] vide C5; 9 lectiones CPapaM=Eleuthérium; Gloria [Introitus] !Rom 5:5 v. Cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per inhabitántem Spíritum ejus in nobis. (Allelúja, allelúja.) !Ps. 102:1 Benedic, ánima mea, Dómino: et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus. &Gloria v. Cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per inhabitántem Spíritum ejus in nobis. (Allelúja, allelúja.) [Oratio] Deus, qui beátum Philíppum Confessórem tuum Sanctórum tuórum glória sublimásti: concéde propítius; ut, cujus sollemnitáte lætámur, ejus virtútum proficiámus exémplo. $Per Dominum [Lectio] Léctio libri Sapiéntiæ !Sap 7:7-14 Optávi, et datus est mihi sensus: et invocávi, et venit in me spíritus sapiéntiæ: et præpósui illam regnis et sedibus, et divítias nihil esse duxi in comparatióne illíus: nec comparávi illi lápidem pretiósum: quóniam omne aurum in comparatióne illíus arena est exígua, et tamquam lutum æstimábitur argéntum in conspéctu illíus. Super salútem et spéciem diléxi illam, et propósui pro luce habére illam: quóniam inexstinguíbile est lumen illíus. Venérunt autem mihi ómnia bona páriter cum illa et innumerábilis honéstas per manus illíus, et lætátus sum in ómnibus: quóniam antecedébat me ista sapiéntia, et ignorábam, quóniam horum ómnium mater est. Quam sine fictióne dídici et sine invídia commúnico, et honestátem illíus non abscóndo. Infinítus enim thesáurus est homínibus: quo qui usi sunt, partícipes facti sunt amicítiæ Dei, propter disciplínæ dona commendáti. [Graduale] !Ps 33:12; 33:6 Veníte, fílii, audíte me: timórem Dómini docébo vos. V. Accédite ad eum, et illuminámini: et fácies vestra? non confundántur. Allelúja, allelúja. !Lam 1:18 De excélso misit ignem in óssibus meis, et erudívit me. Allelúja. [GradualeP] Allelúja, allelúja. !Lam 1:13 De excélso misit ignem in óssibus meis, et erudívit me. Allelúja !Ps 38:4 Concáluit cor meum intra me: et in meditatióne mea exardéscet ignis. Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 12:35-40 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérna ardéntes in mánibus vestris, et vos similes homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet. [Offertorium] !Ps 118:32 Viam mandatórum tuórum cucúrri, cum dilatásti cor meum. (Allelúja.) [Secreta] Sacrifíciis præséntibus, quǽsumus, Dómine, inténde placatus: et præsta; ut illo nos igne Spíritus Sanctus inflámmet, quo beáti Phílippi cor mirabíliter penetrávit. $Per Dominum ejusdem [Communio] !Ps 83:3 Cor meum et caro mea exsultavérunt in Deum vivum. (Allelúja.) [Postcommunio] Cœléstibus, Dómine, pasti delíciis: quǽsumus; ut beáti Philippi Confessóris tui méritis et imitatióne, semper eadem, per quæ veráciter vívimus, appetámus. $Per Dominum [Commemoratio Oratio] !Pro S. Eleutherio @Commune/C2c:Oratio:s/N\./Eleuthérii/ (sed communi Summorum Pontificum dicitur) @Commune/C4b:Oratio [Commemoratio Secreta] !Pro S. Eleutherio @Commune/C2c:Secreta:s/N\./Eleuthérii/ (sed communi Summorum Pontificum dicitur) @Commune/C4b:Secreta [Commemoratio Postcommunio] !Pro S. Eleutherio @Commune/C2c:Postcommunio:s/N\./Eleuthério/ (sed communi Summorum Pontificum dicitur) @Commune/C4b:Postcommunio