[Introitus] !Osee 2:14 Ducam eum in solitúdinem: et loquar ad cor eius. !Ps 110:1 V. Beáti immaculáti in via, qui ámbulant in lege Dómini. &Gloria Ducam eum in solitúdinem: et loquar ad cor eius. [Oratio] Exáudi, quǽsumus, Dómine, pópulum tuum tota mente tibi subiéctum: et beáti Bogumili Confessóris tui atque Pontíficis supplicatióne custódi; ut, corde et córpore protéctus, quæ pie credit, iusta petíta accípiat. $Per Dominum [Lectio] @Commune/C4c:Lectio [Graduale] @Commune/C4c:Graduale [Evangelium] @Commune/C4c:Evangelium [Offertorium] !Ps 140:2 Dirigátur, Dómine, orátio mea, sicut incénsum in conspéctu tuo. [Secreta] Súscipe, Dómine, preces et múnera: quæ, ut tuo sint digna conspéctu, sancti Confessóris tui atque Pontíficis Bogumili précibus adiuvémur. $Per Dominum [Communio] !Mt 19:28-29 Amen dico vobis, quod vos, qui reliquístis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis. [Postcommunio] Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, de percéptis munéribus grátias exhibéntes, intercedénte beáto Bogumilo, Confessóre tuo atque Pontífice, benefícia potióra sumámus. $Per Dominum