[Rank] S. Barnabæ Apostoli;;Duplex majus;;4;;ex C1 [Rank] (rubrica 196) S. Barnabæ Apostoli;;Duplex;;3;;vide C1 [Rule] ex C1; Gloria Credo Prefatio=Apostolis [Introitus] !Ps 138:17 v. Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui. Deus: nimis confortátus est principátus eórum. !Ps 138:1-2 Dómine, probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectionem meam. &Gloria v. Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui. Deus: nimis confortátus est principátus eórum. [Oratio] Deus, qui nos beáti Bárnabæ Apóstoli tui méritis et intercessióne lætíficas: concéde propítius; ut, qui tua per eum benefícia póscimus, dono tuæ grátiæ consequámur. $Per Dominum [Lectio] Léctio Actuum Apostolórum !Act 11:21-26; 13:1-3. In diébus illis: Multus númerus credéntium Antiochíæ convérsus est ad Dóminum. Pervénit autem sermo ad aures ecclésiæ, quæ erat Jerosólymis, super istis: et misérunt Bárnabam usque ad Antiochíam. Qui cum pervenísset et vidísset grátiam Dei, gavísus est: et hortabátur omnes in propósito cordis permanére in Dómino: quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto et fide. Et appósita est multa turba Dómino. Proféctus est autem Bárnabas Tarsum, ut quæreret Saulum: quem cum invenísset, perdúxit Antiochíam. Et annum totum conversáti sunt ibi in ecclésia: et docuérunt turbam multam, ita ut cognominaréntur primum Antiochíæ discípuli Christiáni. Erant autem in ecclésia, quæ erat Antiochíæ, prophétæ et doctóres, in quibus Bárnabas, et Simon qui vocabátur Niger, et Lúcius Cyrenénsis, et Mánahen qui erat Heródis Tetrárchæ collactáneus, et Saulus. Ministrántibus autem illis Dómino et jejunántibus, dixit illis Spíritus Sanctus: Segregáte mihi Saulum et Bárnabam in opus, ad quod assúmpsi eos. Tunc jejunántes et orantes imponentésque eis manus, dimisérunt illos. [Graduale] !Ps 18:5; 18:2 In omnem terram exívit sonus eórum: et in fines orbis terræ verba eórum. V. Cœli enárrant glóriam Dei: et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum. Allelúja, allelúja. !Ps 15:16 Ego vos elégi de mundo, ut eátis et fructum afferátis: et fructus vester maneat. Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 10:16-22 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Ecce, ego mitto vos sicut oves in médio lupórum. Estóte ergo prudéntes sicut serpentes, et símplices sicut colúmbæ. Cavéte autem ab homínibus. Tradent enim vos in concíliis, et in synagógis suis flagellábunt vos: et ad præsides et ad reges ducémini propter me in testimónium illis et géntibus. Cum autem tradent vos, nolíte cogitáre, quómodo aut quid loquámini: dábitur enim vobis in illa hora, quid loquámini. Non enim vos estis, qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis. Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater fílium: et insúrgent fílii in paréntes, et morte eos affícient: et éritis odio ómnibus propter nomen meum: qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit. [Offertorium] !Ps 44:17-18 Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine, in omni progénie et generatióne. [Secreta] Múnera, Dómine, obláta sanctífica, et, intercedénte beáto Bárnaba Apostolo tuo, nos per hæc a peccatórum nostrórum máculis emúnda. $Per Dominum [Communio] !Matt 19:28 Vos, qui secúti estis me, sedébitis super sedes, judicántes duódecim tribus Israël. [Postcommunio] Súpplices te rogámus, omnípotens Deus: ut, quos tuis réficis sacraméntis, intercedénte beáto Bárnaba Apóstolo tuo, tibi étiam plácitis móribus dignánter tríbuas deservíre. $Per Dominum