[Rank] SS. Marci et Marcelliani Martyrum;;Simplex;;1.1;;vide C3b [Rule] vide C3b; Gloria [Oratio] Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui sanctórum Mártyrum tuórum Marci et~ Marcelliáni natalítia cólimus; a cunctis malis imminéntibus eórum~ intercessiónibus liberémur. $Per Dominum [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános. !Rom 5:1-5 Fratres: Justificáti ex fide, pacem habeámus ad Deum per Dóminum nostrum Jesum Christum: per quem et habémus accéssum per fidem in grátiam istam, in qua stamus, et gloriámur in spe glóriæ filiórum Dei. Non solum autem, sed et gloriámur in tribulatiónibus: sciéntes, quod tribulátio patiéntiam operátur, patiéntia autem probatiónem, probátio vero spem, spes autem non confúndit: quia cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per Spíritum Sanctum, qui datus est nobis. [Graduale] !Sap 3:1-2; 3:3 Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ. V. Visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace. Allelúja,~ allelúja. V. Hæc est vera fratérnitas, quæ numquam potuit violári certámine: qui, effúso~ sánguine, secúti sunt Dóminum. Allelúja. [Evangelium] @Sancti/10-25:Evangelium [Offertorium] !Ps 123:7 Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium: láqueus contrítus~ est, et nos liberáti sumus. [Secreta] Múnera tibi, Dómine, dicáta sanctífica: et, intercedéntibus sanctis Martýribus~ tuis Marco et Marcelliáno, per éadem nos placátus inténde. $Per Dominum [Communio] @Tempora/Quad1-1:Communio [Postcommunio] Salutáris tui, Dómine, múnere satiáti, súpplices exorámus: ut, cujus lætámur~ gustu, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Marco et Marcelliáno, renovémur~ efféctu. $Per Dominum [GradualeP] Allelúja, allelúja. V. Hæc est vera fratérnitas, quæ numquam potuit violári certámine: qui, effúso~ sánguine, secúti sunt Dóminum. Allelúja. V. Te Mártyrum candidátus laudat exércitus, Dómine. Allelúja.