[Rank] Ss. Joannis et Pauli Martyrum;;Duplex;;3;;vide C3 [Rank] (rubrica 1570) Ss. Joannis et Pauli Martyrum;;Semiduplex;;2.2;;vide C3 [Rule] vide C3; Gloria [Introitus] !Ps 33:20-21 v. Multæ tribulatiónes justórum, et de his ómnibus liberávit eos Dóminus:~ Dóminus custódit ómnia ossa eórum: unum ex his non conterétur. !Ps 33:2 Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo. &Gloria v. Multæ tribulatiónes justórum, et de his ómnibus liberávit eos Dóminus:~ Dóminus custódit ómnia ossa eórum: unum ex his non conterétur. [Oratio] Quǽsumus, omnípotens Deus: ut nos gemináta lætítia hodiérnæ festivitátis~ excípiat, quæ de beatórum Joánnis et Pauli glorificatióne procédit; quos eadem~ fides et pássio vere fecit esse germános. $Per Dominum [Lectio] Léctio libri Sapiéntiæ. !Eccli 44:10-15 Hi viri misericórdiæ sunt, quorum pietátes non defuérunt: cum semine eórum pérmanent bona, heréditas sancta nepótes eórum, et in testaméntis stetit semen eórum: et fílii eórum propter illos usque in ætérnum manent: semen eórum et glória eórum non derelinquétur. Córpora ipsórum in pace sepúlta sunt, et nomen eórum vivit in generatiónem et generatiónem. Sapiéntiam ipsórum narrent pópuli, et laudem eórum núntiet Ecclésia. [Graduale] !Ps 132:1-2 Ecce, quam bonum et quam jucúndum, habitáre fratres in unum! V. Sicut unguéntum~ in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Aaron. Allelúja, allelúja. V. Hæc~ est vera fratérnitas, quæ vicit mundi crímina: Christum secúta est, ínclita~ tenens regna cœléstia. Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam. !Luc 12:1-8 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Atténdite a ferménto pharisæórum,~ quod est hypócrisis. Nihil autem opértum est, quod non revelétur: neque~ abscónditum, quod non sciátur. Quóniam, quæ in ténebris dixístis, in lúmine~ dicéntur: et quod in aurem locúti estis in cubículis, prædicábitur in tectis.~ Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui occídunt corpus, et post~ hæc non habent ámplius quid fáciant. Osténdam autem vobis, quem timeátis: timéte~ eum, qui, postquam cecíderit, habet potestátem míttere in gehénnam. Ita dico~ vobis: hunc timéte. Nonne quinque pásseres véneunt dipóndio, et unus ex illis~ non est in oblivióne coram Deo? Sed et capílli cápitis vestri omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus pluris estis~ vos. Dico autem vobis: Omnis, quicúmque conféssus fúerit me coram homínibus, et~ Fílius hóminis confitébitur illum coram Angelis Dei. [Offertorium] !Ps 5:12-13 Gloriabúntur in te omnes, qui díligunt nomen tuum, quóniam tu, Dómine, benedíces~ justo: Dómine, ut scuto bonæ voluntátis tuæ coronásti nos. [Secreta] Hóstias tibi, Dómine, sanctórum Martyrum tuórum Joánnis et Pauli dicátas méritis,~ benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. $Per Dominum [Communio] !Sap 3:4-6 Et si coram homínibus torménta passi sunt, Deus tentavit eos: tamquam aurum in~ fornáce probávit eos, et quasi holocáusta accépit eos. [Postcommunio] Súmpsimus, Dómine, sanctórum Martyrum tuórum Joánnis et Pauli sollémnia~ celebrántes, sacraménta cœléstia: præsta, quǽsumus; ut, quod temporáliter~ gérimus, ætérnis gáudiis consequámur. $Per Dominum [Commemoratio Oratio] !Pro Octava S. Johannis Baptistæ Deus, qui præséntem diem honorábilem nobis in beáti Joánnis nativitáte fecísti:~ da pópulis tuis spirituálium grátiam gaudiórum; et ómnium fidélium mentes dirige~ in viam salútis ætérnæ. $Per Dominum [Commemoratio Secreta] !Pro Octava S. Johannis Baptistæ Tua, Dómine, munéribus altária cumulámus: illíus nativitátem honóre débito~ celebrántes, qui Salvatórem mundi et cécinit ad futúrum et adésse monstravit,~ Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: $Qui tecum [Commemoratio Postcommunio] !Pro Octava S. Johannis Baptistæ Sumat Ecclésia tua, Deus, beáti Joánnis Baptístæ generatióne lætítiam: per quem~ suæ regeneratiónis cognóvit auctórem, Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium~ tuum: $Qui tecum