[Introitus] ! Isa 42:6 v. Ego Dominus vocavi te in iustitia, et apprehendi manum tuam et dedi te in foedus~ populi, in lucem gentium, ut aperires oculos caecorum. (T. P. Alleluia, alleluia.) ! Ps 95:1 Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra. &Gloria v. Ego Dominus vocavi te in iustitia, et apprehendi manum tuam et dedi te in foedus~ populi, in lucem gentium, ut aperires oculos caecorum. (T. P. Alleluia, alleluia.) [Oratio] Misericordissime Deus, pro cuius fidei propagatione beatus Bruno Episcopus et Martyr~ in his terris sanguinem liberaliter effudit: miserere animarum populi tui, easque a~ culpis ac poenis liberas, in Sanctorum tuorum numerum inferas. $Per Dominum [Lectio] Lectio libri Sapientiæ !Sap 6:10-22 Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam, et non excidatis.~ Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur; et qui didicerint ista, invenient quid respondeant.~ Concupiscite ergo sermones meos; diligite illos, et habebitis disciplinam.~ Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia; et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quærunt illam.~ Præoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat.~ Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit; assidentem enim illam foribus suis inveniet.~ Cogitare ergo de illa sensus est consummatus, et qui vigilaverit propter illam cito securus erit.~ Quoniam dignos se ipsa circuit quærens, et in viis ostendit se hilariter, et in omni providentia occurrit illis.~ Initium enim illius verissima est disciplinæ concupiscentia.~ Cura ergo disciplinæ dilectio est, et dilectio custodia legum illius est; custoditio autem legum consummatio incorruptionis est;~ incorruptio autem facit esse proximum Deo.~ Concupiscentia itaque sapientiæ deducit ad regnum perpetuum.~ Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis: [Graduale] !Ps 118:46-47 Loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar. V. Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi nimis. Alleluia, alleluia. !Joann 15:16 V. Posui vos ut eatis, et fructum afferatis et fructus vester maneat. Alleluia. [GradualeP] Alleluia, alleluia. !Ps 118:46 V. Loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar. Alleluia. !Joann 15:16 V. Posui vos ut eatis et fruc tum afferatis et fructus vester maneat. Alleluia. [Tractus] !Ps 17:2-4 Diligam te, Domine, fortitudo mea: Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus. V. Deus meus adiutor meus et sperabo in eum: protector meus, et cornu salutis meae, et susceptor meus. V. Laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem. !Joann 15:12-16 In illo tempore: Dixit Jesus discipulis suis:~ «Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.~ Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat qui pro amicis suis.~ Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis.~ Jam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos: quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.~ Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.» [Offertorium] !Col 1:24-25 Gaudeo in passionibus et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea, pro~ corpore eius quod est Ecclesia, cuius factus sum ego minister. (T. P. Alleluia.) [Secreta] Haec hostia, Domine, vincula nostri reatus absolvat, et intercedente beato Brunone~ Martyre tuo atque Pontifice, donum nobis gratiae caelestis acquirat. $Per Dominum [Communio] !Phil 1:20-21 Magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam sive per mortem; mihi enim~ vivere Christus est et mori lucrum. (T. P. Alleluia.) [Postcommunio] Caelestibus epulis refecti, te, Domine, supplices deprecamur; ut ignem in nobis spiritus~ tui clementer accendas, qui beatum Brunonem Martyrem tuum atque Pontificem docuit mortem~ pro tui nominis confessione non timere: $Qui vivis