[Rank] S. Vincentii a Paulo Confessoris;;Duplex;;3;;vide C5 [Rule] vide C5 Gloria [Introitus] !Ps 91:13-14 v. Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. !Ps 91:2 Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. &Gloria v. Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. [Oratio] Deus, qui, ad evangelizándum paupéribus et ecclesiástici órdinis decórem promovéndum, beátum Vincéntium apostólica virtúte roborásti: præsta, quǽsumus; ut, cujus pia mérita venerámur, virtútum quoque instruámur exémplis. $Per Dominum [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios. !1 Cor 4:9-14 Fratres: Spectáculum facti sumus mundo et Angelis et homínibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo: nos infírmi, vos autem fortes: vos nóbiles, nos autem ignóbiles. Usque in hanc horam et esurímus, et sitímus, et nudi sumus, et cólaphis cædimur, et instábiles sumus, et laborámus operántes mánibus nostris: maledícimur, et benedícimus: persecutiónem pátimur, et sustinémus: blasphemámur, et obsecrámus: tamquam purgaménta hujus mundi facti sumus, ómnium peripséma usque adhuc. Non ut confúndant vos, hæc scribo, sed ut fílios meos caríssimos móneo: in Christo Jesu, Dómino nostro. [Graduale] !Ps 36:30-31 Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. V. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus. Allelúja, allelúja. !Ps 111:1 Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam. !Luc 10:1-9 In illo témpore: Designávit Dóminus et alios septuagínta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. Et dicebat illis: Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ite: ecce, ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portáre sacculum neque peram neque calceaménta; et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite: Pax huic dómui: et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertétur. In eádem autem domo manéte, edéntes et bibéntes quæ apud illos sunt: dignus est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis: et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis: Appropinquávit in vos regnum Dei. [Offertorium] !Ps 20:2-3 In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus: et super salutáre tuum exsultábit vehementer: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei. [Secreta] Præsta nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nostræ humilitátis oblátio et pro tuórum tibi grata sit honóre Sanctórum, et nos córpore páriter et mente puríficet. $Per Dominum [Communio] !Matt 19:28; 19:29 Amen, dico vobis: quod vos, qui reliquístis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis. [Postcommunio] Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui cœléstia aliménta percépimus, intercedénte beáto Vincéntio Confessóre tuo, per hæc contra ómnia advérsa muniámur. $Per Dominum