[Rank] S. Jacobi Apostoli;;Duplex II classis;;5.1;;ex C1 [Rank] (rubrica 196) S. Jacobi Apostoli;;Duplex II classis;;5;;ex C1 [Rule] ex C1; Gloria Credo Prefatio=Apostolis [Introitus] !Ps 138:17 v. Mihi autem nimis bonoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum. !Ps 138:1-2 Dómine, probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam ei resurrectiónem meam. &Gloria v. Mihi autem nimis bonoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum. [Oratio] Esto, Dómine, plebi tuæ sanctificátor et custos: ut, Apóstoli tui Jacóbi muníta præsídiis, et conversatióne tibi pláceat, et secúra mente desérviat. $Per Dominum [Commemoratio Oratio] !S. Christophori Martyris Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui beáti Christóphori Mártyris tui natalícia cólimus, intercessióne ejus in tui nóminis amóre roborémur. $Per Dominum [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios. !1 Cor 4:9-15 Fratres: Puto, quod Deus nos Apóstolos novíssimos osténdit, tamquam morti destinátos: quia spectáculum facti sumus mundo et Angelis et homínibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo: nos infírmi, vos autem fortes: vos nóbiles, nos autem ignóbiles. Usque in hanc horam et esurímus, et sitímus, et nudi sumus, et cólaphis cædimur, et instábiles sumus, et laborámus operántes mánibus nostris: maledícimur, et benedícimus: persecutiónem pátimur, et sustinémus: blasphemámur, et obsecrámus: tamquam purgaménta hujus mundi facti sumus, ómnium peripséma usque adhuc. Non ut confúndam vos, hæc scribo, sed ut fílios meos caríssimos móneo. Nam si decem mília pædagogórum habeátis in Christo: sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangélium ego vos génui. [Graduale] !Ps 44:17; 44:18 Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine. V. Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confitebúntur tibi. Allelúja, allelúja. !Joannes 15:16 Ego vos elegi de mundo, ut eátis, et fructum afferátis, et fructus vester máneat. Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum. !Matt 20:20-23 In illo témpore: Accessit ad Jesum mater filiórum Zebedæi cum fíliis suis, adórans et petens áliquid ab eo. Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic, ut sédeant hi duo fílii mei, unus ad déxteram tuam et unus ad sinístram in regno tuo. Respóndens autem Jesus, dixit: Néscitis, quid petátis. Potéstis bíbere cálicem, quem ego bibitúrus sum? Dicunt ei: Póssumus. Ait illis: Cálicem quidem meum bibétis: sedére autem ad déxteram meam vel sinístram, non est meum dare vobis, sed quibus parátum est a Patre meo. [Offertorium] !Ps 18:5 In omnem terram exívit sonus eórum: et in fines orbis terræ verba eórum. [Secreta] Oblatiónes pópuli tui, quǽsumus, Dómine, beáti Jacóbi Apóstoli pássio beáta concíliet: et, quæ nostris non aptæ sunt méritis, fiant tibi plácitæ ejus deprecatióne. $Per Dominum [Commemoratio Secreta] !Pro S. Christophoro Munéribus nostris, quǽsumus, Dómine, precibúsque suscéptis: et cœléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi. $Per Dominum [Communio] !Matt 19:28 Vos, qui secúti estis me, sedébitis super sedes, judicántes duódecim tribus Israël. [Postcommunio] Beáti Apóstoli tui Jacóbi, quǽsumus, Dómine, intercessióne nos ádjuva: pro cujus festivitáte percépimus tua sancta lætántes. $Per Dominum [Commemoratio Postcommunio] !Pro S. Christophoro Da, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, sicut tuórum commemoratióne Sanctórum temporáli gratulámur offício; ita perpétuo læténtur aspéctu. $Per Dominum