[Rank] S. Petri ad Vincula;;Duplex majus;;4;;ex C1 [Rule] ex C1; Gloria CredoDA [Introitus] !Act 12:11 v. Nunc scio vere, quia misit Dóminus Angelum suum, et erípuit me de manu Heródis et de omni exspectatióne plebis Judæórum. !Ps 138:1-2 Dómine, probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam. &Gloria v. Nunc scio vere, quia misit Dóminus Angelum suum, et erípuit me de manu Heródis et de omni exspectatióne plebis Judæórum. [Oratio] Deus, qui beátum Petrum Apóstolum, a vínculis absolútum, illǽsum abíre fecísti: nostrórum, quǽsumus, absólve víncula peccatórum; et ómnia mala a nobis propitiátus exclúde. $Per Dominum _ $Oremus Deus, qui multitúdinem géntium beáti Pauli Apóstoli prædicatióne docuísti: da nobis, quǽsumus; ut, cujus commemoratiónem cólimus, ejus apud te patrocínia sentiámus. $Per Dominum [Commemoratio Oratio] !Pro Ss. Machabæis. Fratérna nos, Dómine, Mártyrum tuórum coróna lætíficet: quæ et fídei nostræ præbeat increménta virtútum; et multíplici nos suffrágio consolétur. $Per Dominum [Lectio] Léctio Actuum Apostolórum. !Act 12:1-11 In diébus illis: Misit Heródes rex manus, ut afflígeret quosdam de ecclésia. Occidit autem Jacóbum fratrem Joánnis gládio. Videns autem, quia pláceret Judæis, appósuit, ut apprehénderet et Petrum. Erant autem dies azymórum. Quem cum apprehendísset, misit in cárcerem, tradens quátuor quaterniónibus mílitum custodiéndum, volens post Pascha prodúcere eum pópulo. Et Petrus quidem servabátur in cárcere. Orátio autem fiébat sine intermissióne ab ecclésia ad Deum pro eo. Cum autem productúrus eum esset Heródes, in ipsa nocte erat Petrus dórmiens inter duos mílites, vinctus caténis duábus: et custódes ante óstium custodiébant cárcerem. Et ecce, Angelus Dómini ástitit: et lumen refúlsit in habitáculo: percussóque látere Petri, excitávit eum, dicens: Surge velóciter. Et cecidérunt caténæ de mánibus ejus. Dixit autem Angelus ad eum: Præcíngere, et cálcea te cáligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi: Circúmda tibi vestiméntum tuum, et séquere me. Et éxiens sequebátur eum, et nesciébat, quia verum est, quod fiébat per Angelum: existimábat autem se visum vidére. Transeúntes autem primam et secúndam custódiam, venérunt ad portam férream, quæ ducit ad civitátem: quæ ultro apérta est eis. Et exeúntes processérunt vicum unum: et contínuo discéssit Angelus ab eo. Et Petrus ad se revérsus, dixit: Nunc scio vere, quia misit Dóminus Angelum suum, et erípuit me de manu Heródis et de omni exspectatióne plebis Judæórum. [Graduale] !Ps 44:17-18 Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine. V. Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confitebúntur tibi. Allelúja, allelúja. V. Solve, jubénte Deo, terrárum, Petre, caténas: qui facis, ut páteant cœléstia regna beátis. Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum. !Matt 16:13-19 In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philippi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, álii vero Jeremíam aut unum ex Prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis. [Offertorium] !Ps 44:17-18 Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine, in omni progénie et generatióne. [Secreta] Oblátum tibi, Dómine, sacrifícium, intercedénte beáto Petro Apostolo tuo, vivíficet nos semper et múniat. $Per Dominum _ $Oremus Apóstoli tui Pauli précibus, Dómine, plebis tuæ dona sanctífica: ut, quæ tibi tuo grata sunt institúto, gratióra fiant patrocínio supplicántis. $Per Dominum [Commemoratio Secreta] !Pro Ss. Machabæis. Mystéria tua, Dómine, pro sanctórum Martyrum tuórum honóre, devóta mente tractémus: quibus et præsídium nobis crescat et gáudium. $Per Dominum [Communio] !Matt 16:18 Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. [Postcommunio] Córporis sacri et pretiósi sánguinis repléti libámine, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, quod pia devotióne gérimus, certa redemptióne capiámus. $Per eundem _ $Oremus Percéptis, Dómine, sacramentis, beáto Paulo Apostolo tuo interveniénte, deprecámur: ut, quæ pro illíus celebráta sunt glória, nobis profíciant ad medélam. $Per Dominum [Commemoratio Postcommunio] !Pro Ss. Machabæis. Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, quorum memóriam sacraménti participatióne recólimus, fidem quoque proficiéndo sectémur. $Per Dominum